{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 128","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/128.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"concavum illuminat, fit principium istius illuminationis in parte Soli obversâ, ita ut pars illa Soli vicinior, semper initio sit umbrosa, uti ex Aguilonii Optic. lib. 4. prop. 94. pag. 313. clarè patet; inquientis: Hoc discriminis interest, quòd in concavis umbra ad eandem sit partem, ex quá lumen affulget; in convexis autem pars opaca aversa sit, atque in oppositum projecta. Ne dicam has phases quae ex parte sinistra splendere inciperent, mox post primam Quadraturam planè aliam inusitatam peregrinamque faciem nobis exhibituras. Cùm autem in his destituat nos experientia; utique, nec pro speculo concavo, accipi poterit Luna. Vt taceam innumera alia absurda, quae inde orirentur. At, si nihilo tamen minùs Luna formam alicujus speculi prę se ferre debet, nulla alia nisi convexa erit; siquidem ex ante dictis liquidò jam constat, faciem Lunae, neque planam, neque concavam esse posse: confirmante istud modo recipiendi lumen Solare. Vt autem haec disputatio, à quolibet, licet in Opticis parùm fuerit exercitatus, eò meliùs intelligatur; faciem nempe Lunae, nec speculum esse convexum, quamvis citra omne dubium figurae sit globosae; idcirco quaedam Theoremata Catoptrica praemittam, quorum item aliquâ ex parte capite secundo memini, simulque naturam & qualitatem speculorum breviter contemplabimur: praesertim autem eò, ut quomodo specierum visibilium formae à speculis nobis fiant conspicuae, intelligamus. I. Corporum tersorum politorum, cujuscunquam figurae sint, superficies à quolibet suorum punctorum luces, colores, & formas rerum oppositarum reflectunt, secundum rectitudinem linearum. Vitell. lib. 5. Theor. 1. pag. 191. Alhasen 4. n. 2. Maurol. Theor. 25. Eucl. 2. hypoth. Catopt. II. Inomni reflexione, à quibuscunquam speculis facta, semper angulus incidentiae est aequalis angulo reflexionis. Vitell. lib. 5. Theor. 10. 12. & 20. &c. Alhasen lib. 4. N. 10. 12. & 18. Maurolyc. Theor. 27. & 29. Anton. de dominis cap. 2. pag. 3. III. Comprehensionem formarum visibilium in speculo sola efficit reflexio, quae ad visum: unde, secundum dispositionem linearum, reflexionis visus necessariò informatur, hoc est: omnis reflexio in uno saltem loco, & sub certo inclinationis angulospectatur. Vitell. lib. 5. Theor. 23. & 24. Alhasen 4. n. 21. Antonius de domin. cap. 2. n. 8. Quae quia Theoremata prorsùs indubitatè sunt vera, ita ut à nemine, qui suae est compos mentis, arietari, nedum inverti possint: itaque necessariò sequitur, Lunam tanquam speculum, in unico duntaxat certo loco terreno posse animadverti, non autem ubicunque locorum supra horizontem ascenderit, ratione scilicet anguli incidentiae & reflexionis; reliquis namque foret prorsùs invisibilis.","prev":{"citation":"Selenographia 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/127"},"next":{"citation":"Selenographia 129","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/129"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}