{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 134","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/134.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"Quod maju Quo quidem nomine nos multò feliciores, qui in hoc reserribus nustru vati sumus seculum, reliquis omnibus nostris esse antecessoribus simuselutio haud immeritò aestimamus: cùm nobis Fortuna, vel potiùs DEVS Adminicule Telescopii tri cies vel quadragies jam coelo propiùs admoremur. Ante Tubespic illorum inventionem nullus unquam Maculas Lunares rectè cognovit. Quibus rehu terrenis, lucida & obscura parte Lunares, conrenienter conparari porsint. DEVS ter Opt. Maximus, pro suâ clementiâ & divinâ voluntate, longè omninò compendiosiorem certioremque philosophandi viam, praesertim in rebus Astronomicis, corporaque coelestia concernentibus, aperuerit & patefecerit. Quippe quibus non solùm per rationes, sed & ipsos sensus, inprimis illorum Nobilissimum oculum, non quidem nudum, sed armatum philosophari & quasi rem acu tangere datum; armatum inquam omnium verbis & laudibus non satis extollendo Telescopio; cujus videlicet beneficio tricies vel quadragies propiùs quàm hactenus Antecessores nostri, Coelo admovemur; ita ut non tantùm oculi nostri toties acutiores reddantur, sed & corpora illa aetherea tàm longissimè dissita, multò majora nobis repraesententur. Quo pacto tandem, & multa admirabilia olim incognita in corporibus illis coelestibus, depraehendere potuimus, quae superiori aevo nulli in mentem venire potuerunt, quorum jam partim mentio facta est. Inter reliqua autem quae non ita pridem animadvertimus memorabilia, non infirmum sanè obtinet locum (ut reliqua permulta scitu dignissima taceam, quę non solùm Astronomiae Geographiaeque, sed & rei Nauticae, maximum afferre possunt emolumentum, id quod suo loco pleniùs ut dicatur, meminerimus) quòd nunc primùm rectè à nobis sit observata ac penitus explorata corporis Lunae & Macularum ejus, partim nudo oculo partim armato aspectabilium, constitutio. De quâ materiâ antiqui illi & Philosophi & Astronomi cùm non nisi cogitationibus & speculationibus suis ducti fuerint, tantas inter se sevêre lites rixasque ut ex iis non emergere potuerint, nedum aliquid certi statuere. Id quia supra relatum, nolumus jam istud iterum explicando actum agere. Postquam verò, paucos ante elapsos annos oculis nostris Telescopio prospectum, haud magno certè labore deprehendimus partes illas Lunae clariores, terrae, minoresque Maculas, Montibus Vallibusque; majores autem faciem quandam referentes, nullis rebus convenientiùs, quàm nostris Terrenis Maribus, Oceanis, Lacubus &c. comparari posse: de quibus ut hac occasione breviter in genere; ita postmodum fusiùs & in specie agere cum DEO proposui. Quî verò cum non paucis aliis idem sentientibus, talia statuere & decernere impulsi simus, ordine referendum erit; hanc praesertim ob caussam, ut simul pateat, nos, hanc sententiam non ex animo quodam res novas moliendi propenso, sed vi rationum praegnantium & urgentium, arripere fuisse coactos: Nihil novi in Nam rationi consonum, ac necessarium est (inquit Marius Bettinus in tala statuendam nisi cer Apiar. 8. Progymn. 6. prop. 1.","prev":{"citation":"Selenographia 133","label":"133","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/133"},"next":{"citation":"Selenographia 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/135"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}