{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 136","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/136.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"ces sunt praealtorum Montium; quae cùm altiora sunt, quàm reliqua loca humiliora vicina; propterea & citiùs à Sole illuminari possunt: quòd aliàs fieri impossibile foret, si nulli Montes ac Valles, partesque protuberantes in Lunâ existerent, sed omnes partes simul illustrarentur; extra autem sectionem illuminationis nullae prorsùs areolae unquam spectarentur. Hoc equidem accidere circa Montes nostros elevatiores, Turres & aedificiorum summitates, quotidie, Sole oriente, videre est. Fit enim priusquam oritur, ut illi Montes & Turres, quò magis in altum porrigantur, eò citiùs à Solis luce perfundantur: dum sensim autem Sol ascendit, loca etiam illa adjacentia depressiora, pro suâ altitudine, paulatim magis magisque illuminat: & denique cùm altiùs supra horizontem elevatur, continentes & omnes reliquas partes humiliores, exceptis Vallibus, undique montibus circummunitis. Valles enim, tametsi Sol horizontem stringat, nullo omninò lumine fruuntur, quia Montes quibus circumseptae, aditum radiis Solaribus praecludunt; ita ut maxima in illis Vallibus gignatur umbra; quae tantò obscurior, quantò Colles & Montes altiùs assurgunt. At Sole altiore plus luminis hauriunt; & primùm quidem Montes Vallium Soli oppositi, deinceps loca Montium decliviora & Campi his adjacentes illuminantur. Quò autem magis Sol attollitur, eò Vallium umbra plus plusque se comprimit, breviorque evadit; planities verò magis illustratur, clariorque redditur: usque dum Sol punctum attingit verticale; quo tempore totam illustrat Vallem, umbrâ penitùs evanescente, & praedictae Valles aeque clarae ac Montium vertices existunt, imò multò illis lucidiores, ob radiorum Solarium variam reflexionem, obtutui se se objiciunt. Verùm secus iterum se habet, Sole ad occasum vergente; Valles namque paulatim (si Montibus undique sint circumvallatae) à Montium umbris obscurantur. Vbi notandum, quod haec obscuratio, jam non fiat à parte sinistrâ, sed dextrâ, planè oppositâ: cùm enim Sol plagam mutat coeli, & umbram variari necesse est. Postmodum, quò magis Sol descendit, eò umbrae, longiores Vallesque obscuriores existunt; & cùm tandem planè occidit, nil nisi altiorum Montium & turHaec rium vertices lumine Solari irradiantur.","prev":{"citation":"Selenographia 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/135"},"next":{"citation":"Selenographia 137","label":"137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/137"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}