{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 140","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/140.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Ad haec respondeo: me haud satis mirari posse, postquam ope Tubospicilli probè viderat Bettinus confinium lucis esse anfractuosum, ut & quàmplurima puncta luminosa extra illud, in parte scilicet Lunae, quae phoebeo lumine nondum erat imbuta, emicare, quòd non simul etiam conspexerit, diversas illas nigricantiores Maculas, concavitates nimirum & cavernas, in parte illuminatâ extantes: Tubus enim, qui phoenomena priora detexerat, & hoc ultimum ostendisse praesumitur; sed fortassis deditâ operâ illas contemplari noluit. Etenim, si per temporis aliquod intervallum continuò ab illo observatae fuissent, haud ambigo, quin illicò ancipitem illum reddidissent: quippe animadvertisset, quomodo prope confinium Maculae istae penitus obscurae, hoc est, umbrarum plenae se se detegerent; paulò post, quâ ratione, umbra, Lunâ crescente, in parte dextrâ Solem versus, singulis diebus, imò horis paulatim decresceret, brevior tenuiorque evaderet, pro majori Lunae à Sole remotione, contra quomodo Valles indies lucidiores fierent, adeò, ut, circa plenilunium, maximo lumine gauderent, illae, quae antea oblcurissimae ac nullius prorsùs luminis participes fuissent: post oppositionem verò, quomodo umbra se denuo à parte sinistrâ, respectu nostri, in istas concavitates ingereret, ac in singulos dies magis magisque loca illa accrescendo, & se se extendendo obscuriora fierent, usque dum omni ex parte iterum cavernę circa ipsum confinium obscurentur; nisi quòd circulus quidam lucidus circumcirca remaneat, juga nempe illustrata, altissimorum Montium Vallem constituentium. Perquàm autem scire etiam gestio, quid Peripateticorum quiscunque longè doctissimus ad haec responderet, & quâ viâ harum Macularum & concavitatum vicissitudines, à lumine & umbrâ orientes, cum suis partibus rarioribus & densioribus comparare vellet; etiamsi omnia illa, quae Marius Bettinus objicit, concederentur, quamvis aliter rem se se habere abundè jam à me superiùs sit demonstratum. Nam; describas mihi quaeso, pro tuâ opinione ac lubitu, quid partes sint rariores & densiores? procul omni dubio cum P.","prev":{"citation":"Selenographia 139","label":"139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/139"},"next":{"citation":"Selenographia 141","label":"141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/141"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}