{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 141","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/141.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Bettino inquies: rariores esse, quae suâ raritate lumen non terminant; quâ efficiunt, ut quidam radii reflectantur, quidam refringantur, ita ut necessario tam lucidae & clarae haud conspici possint: densiores verò esse, quae suâ densitate lumen terminant; quâ ratione radii solummodo reflectuntur: & idcirco albicantiores illuminatioresque etiam videntur, prout ex Opticis accuratè demonstrari poterit. Id quod & ego libenter do; & ipse met totus sum in hac opinatione, aliter esse non posse. Necessariò itaque sequitur; partes rariores non posse claras lucidasve, & densiores minimè obscuras nigricantioresque apparere: tum, quicquid semel obscurum caliginosum videtur, nunquam clarum & lucidum videbitur. Quae cum ita sint, quaero insuper, tanquam aliquis de trivio, unde accidat, quòd illa nigrities vel obscuritas Macularum, quae intra terminum lucis cernitur, indies, imò in horam varietur, & quidem ratione Lunae & Solis distantiae, vel potiùs Solis altitudinis, respectu Lunae. praeterea, quò vicinior fuerit Luna oppositioni, quare Maculae eò clariores & lucidiores, imò circiter luminarium oppositionem (quemadmodum id quidem omnes mei Iconismi Lunares ad unum demonstrant: cui haec autem nondum sufficiunt, examen ipsemet Tubo quodam praeclaro tentet, & nullus dubito quin omnia ita se se habere, animadvertet) penitùs omni lumine imbutae spectentur? post oppositionem verò, cur paulatim iterum nigriores & obscuriores evadunt? Si sunt semel partes rariores, quando in viciniâ Sectionis luminis & umbrae sunt constitutae; quomodo igitur alterâ vice, circa plenilunium, partes densiores erunt? cùm penitus lucidissimae appareant, teste oculari experientiâ. Annon haec sint contradictoria, quae totâ diametro inter se pugnent, aequo Lectoris judicio committo? Imò certè hac de re aliquis non judicare potest aliter, quàm quòd impossibilia Quid partes rariores & densiores sint? Parres densiores& rariores non variant luminis aspectum. Cùm cerra Macula mox lucidae, mox obscura appareant, idcirco non porsunt esse partes rariores rel densiorer. Si quis omniae phaenomena lunae, pri partes rariores & densiorei explicare poterit. Autor promitit si Sectae Peripa reticae addictum fore. Ad alteram instantiam Berrini respon detur. Betrinus, nul lor uuam Montes in","prev":{"citation":"Selenographia 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/140"},"next":{"citation":"Selenographia 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/142"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}