{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 144","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/144.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"peripheriae lunaris, tam in Australi quam Boreali parre animadrertisse. Observatio quaria. data videbatur, nisi quòd in margine orientali duae adhuc eminentiae & areolae essent conspicuae. Horâ verò abhinc quartâ, tempore nimirum verae oppositionis, horâ decimâ vespertinâ; limbus ad ortum vergens, jam prorsus aequabilis & laevigatus erat; rursum marginem Borealem iterum notabilis invaserat asperitas, cùm tamen potiùs decrementum quoddam in latere occiduo conspici debuisset. Simile praeclarum exemplum à nobis observatum, Anno 1644. die 23. Martii, horâ septimâ vespertina, nonâ post rectum Luminarium aspectum; ad peripheriam scilicet Zephyrum respicientem, nihil quicquam adhuc decreverat, uti meritò debuisset; verùm limbus Australis non mediocriter erat asper & inaequalis, quae asperitas quintam ferè superficiei partem afficiebat: circa medium, extra peripheriam, quamvis ferè arctè cohęrerent, duae parvulae lucidissimae arcuatae particulae, ac si Montium essent vertices, conspiciebantur: quod jure profectò miramur, ejusmodi asperitatem sub ipso Plenilunio vel etiam paulò post, & quidem in alio planè latere, quàm debebat, cerni potuisse. Quae peripheriae inaequalitas adhuc horâ duodecimâ à meridie numerata, animadvertebatur; tametsi paulatim decresceret, planiorque evaderet; è contrario limbi asperitas Subsolanum respicientis, sensim crescebat. Ex quibus exemplis (alia ut taceam, quae in commodiorem reservamus locum) satis superque videre est, non modò in ipsâ peripheria Lunae, & extra illam, tam paulò ante, quàm post oppositionem, areolas quasdam clariores esse conspicuas, sed & eadem die, & quidem tempore verae oppositionis non minùs ejusmodi phoenomena apparere: quae utique non sunt nisi vertices & cacumina celsorum Montium ibidem existentium. Postquam igitur P. Marius Bettinus in Apiario suo 8. Progymn. 6. prop. 2. Sultim. in hunc ratiocinatur modum: cùm in peripheriâ Lunae circa Plenilunium nulla sanè asperitas & inaequalitas animadvertitur, nec à quopiam unquam observata ponitur; itaque in peripheriâ, nullo modo Montes & Valles, & per consequens nec in aliâ quàpiam Lunae parte, concedimus: hoc argumentum inverto, & sic contra illum argumentor: cùm sint phoenomena in Lunae peripheriâ, vel vestigia quamplurima partium extra alias extantium, à nobis multoties, tam paulò ante, vel post Plenilunium, quàm tempore verae oppositionis, observata; concludendum esse partes extantes supra alias, hoc est, Montes Vallesque tam in ipsâ peripheriâ, quàm in totâ reliquâ superficie Lunari.","prev":{"citation":"Selenographia 143","label":"143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/143"},"next":{"citation":"Selenographia 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/145"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}