{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 150","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 150","ref":"150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/150.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Reflexio luminis è Mari debilior, quam è terrâ. Quò superficiri magii est Iavigata, eo reflexio est debilior. teste? Respondeo: Oceanos illos Lunares cum his terrenis hac in parte nihil differre; in quibus aeque atque in his, innumerae celsissimae rupes, nec minus Insulae diversae magnitudinis, partim planae, partim etiam circumcirca Montibus praeruptis circundatae apparent: hi enim quando in ipsâ sectione emicant. dilucidè à nobis animadvertuntur, inprimis magnae illae Insulae Montibus undique turgentes & circumcinctae, tum temporis, umbrarum plenae & obscurissimae, adinstar reliquarum Vallium in Lunâ existentium, cernuntur. Fit igitur saepissimè, ut vertices & juga Montium clarè illuminata, in parte illâ tenebricosâ, extra sectionem satis longè distantia, pro illorum altitudine, spectentur. Tale quidpiam videre licet nobis navigantibus. Quamdiu nil nisi Mare videmus, horizon (hoc est, confinium lucis in Lunâ) aequabilis conspicitur: quamprimum autem Insula quaepiam se se detegit, confestim Montes sublimiores, vel turres altiores, postea reliqua loca decliviora animadvertuntur. Quando autem adhuc vertices Montium & vestigia turrium solummodo apparent, eandem referunt speciem, quam nostrae areolae illuminatae in parte illâ obscurâ emicantes. Denique omninò etiam memorare debemus; quare Maculae illae magnae, aquarum speciem referentes, non aeque clarae luminosaeque, atque pars reliqua Lunae, nimirum continens Montosa & lacunosa, Insulae, Rupes, Scopuli &c. se se visui objiciant? cùm tamen, primò, aqua à naturâ lucidior sit & albicantior; secundò, minùs quoque de colore nigro participet, ut loquitur Aristoteles: cui sententiae & Kepplerus fuit addictus, sicuti ex Astron. suâ Optic. pag. 251. patet. Haec quaestio autem maximâ ex parte, illis rationibus, superiùs jam allatis, de speculorum reflexione & superficie asperâ Lunari, explicari poterit. Specula nempe, cùm superficie laevigatâ & perpolitâ prorsùs constent, idcirco & reflexionem luminis necessariò ab iis existere debiliorem illâ, quae à muro aspero vel terrâ Montosâ projicitur certum est; non loquimur verò hîc de reflexione particulari, quae sub certo inclinationis angulo, certo spectatori objicitur, sed de lumine universali, uti in praedictis monuimus.","prev":{"citation":"Selenographia 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/149"},"next":{"citation":"Selenographia 151","label":"151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/151"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}