{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 17","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/17.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quod foramina duo Tuborum, quae in singulis reperiuntur, & inter utramque lentem constituta sunt, attinet, de iis tenendum est, quòd parum referat, utrum posterius foramen oculo vicinum, & concavo vitro incumbens sit paulò latius, an verò angustius, modò tantae sit capacitatis, ut commodus & liber sit transitùs oculi, ab unâ lente ad alteram. At foramen tubi vitro convexo proximum, debitam exactamque obtineat proportionem necesse est: nam si foramen illud, justo amplius est, species rerum visibilium non satis clarae neque distinctae apparent; sin verò nimis parvum est, iterum visionem impedit. Hic usus & experientia me docuit, quòd foramen magnorum Telescopiorum convexo specillo propinquum in diametro sesqui pollicem non excedere debeat: quae quantitas etsi alicui valdè exigua videri potest, tamen praxis quemlibet edocebit, hanc proportionem foraminis majori tubo omnium optimè respondere. Quando igitur Telescopia quadruplicis generis ad proporvitionem rationemque modo dictam (plures enim modos hac sce, ut ut possem, recensere supersedeo) sunt elaborata, & libenter scire velimus, quale Telescopium sit omnium perfectissimum, quo accuratissimè objecta cernere possimus. tunc inprimis ad haec quatuor respiciendum est. 1. Quodnam sit clarissimum & purissimum? 2. Quodnam imagines rerum reliquis majores sistat? 3. Quodnam objecta minus coloret & 4. Omnium minimam refractionem praebeat? Quod priores duas notas bonitatis Tuborum concernit, equidem fateor, quòd si quis duobus Telescopiis sit instructus, eaque ad examen accuratiùs iis contuendi species rerum externarum, facilè internoscere queat, utrum utri sit anteferendum: illud nimirum quod objecta visibilia clariùs & distinctiùs repraesentat, Atverò nondum hoc examen sufficiens est, ita ut non sit, alicui errori obnoxium. Siquidem ferè impossibile est, hoc modo determinare, quantum id sit, quod alterutrum Telescopium prestet praestet claritate & magnitudine, nec non qualis sit exacta differentia perspicuitatis? Etenim visus uno tempore magis est ad acutius videndum, quàm alio, dispositus; quam rem etiam aeris qualitas, vel impedire, vel promovere potest: adde, quòd Telescopia longè meliora appareant, si obversa Soli aspectabili rei externae adhibeantur, quàm à Sole aversa, quodque omnia majora conspiciantur per quasdam exhalationes inspecta, quàm sine iis: ut taceam alias causas, quę Tubis diligenter examinandis possint esse impedimento.","prev":{"citation":"Selenographia 16","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/16"},"next":{"citation":"Selenographia 18","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/18"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}