{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 197","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/197.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Si itaque oculus meus in B foret constitutus, stella illa non in vero loco F, sed in G, altiori, spectaretur. Notandum, locum refractum à vero loco in hoc diagrammate nimis esse remotum: quòd autem sic fuerit delineatum, ob faciliorem intellectum factum Medliantenfractione, astra sub horiest. Ex his autem denuo perspicitur, quòd, propter refractioZAne latennes, omnia phaenomena in circulo verticali plus justò altiora tia aspcimus. appareant, nec ullum Astrum in vero loco deprehendatur; ve rùm potiùs Astra supra horizontem nobis attolluntur, quae re vera infra latent, quod certè non rarò observatur. Nonnunquam etiam stellam aliquam, per quartam horae partem, supra horizontem immotam aspiciendam praebent, quale notabile exemplum Illustrissimus Princeps Hassiae suis ipsismet aspexit Notabilis oboculis, cujus meminit in Epistolâ quadam ad Tychonem: (Epist. son neris. Tychon. pag. 22.) Ea stella fuit Veneris, quae duobus supra horizontem elevata gradibus, videbatur & insuper per 15. min. prorsus stationaria; postmodum autem in momento penitus evanuit: cùm tamen revera, secundùm calculum per duos inInterdum. in ipso Oppositegros gradus tum temporis sub horizonte latuit. Simili ratio rionu articune saepenumero accidit, ut in verâ Luminarium oppositione, lo, ram Sol. quàm Luna. tempore Eclipseos, utrumque luminare sibi ipsi oppositum, & conspiciuntur supra finitorem elevatum, conspiciamus, mediantibus videlicet Refractionibus, quod aliàs foret impossibile: eorumque spectaculorum exempla passim, tam apud Veteres, quàm Recentes Autores inveniuntur. Exemplum geminum annotavit Plinius libro 2. cap. 13. Aliud Praeclarissimus Maestlinus observavit Anno 1590, die 7. Iulii.","prev":{"citation":"Selenographia 196","label":"196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/196"},"next":{"citation":"Selenographia 198","label":"198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/198"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}