{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 209","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 209","ref":"209","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/209","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/209.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Tum verò à certo quodam puncto, initium capitur, deinde partes circumvicinae, imaginatione probè comprehensae, in chartam huic rei destinatam, confestim referuntur, sicque ordine, reliqua puncta, Sinus, Montes, Vallesque, in debitâ distantiâ, & proportione depinges, donec omnia & singula, Lunae superficiei inhaerentia, perlustrentur, observentur, typoque mandentur. Videantur autem haec, cùm ita dicuntur minimè gravia; sunt tamen certò certiùs, de quo non est, quod quispiam dubitet, profectò longè difficillima, ita ut revera hic dici possit, Hic labor hoc opus! Potest equidem id nemo homo intelligere quantus ad eam rem labor, & diligentia qualis requiratur, nisi quis suismet oculis manibusque experimentum fecerit, vel unius tantùm phaseos, nullo adhibito alicujus praevii exempli adminiculo: cùm opera haec, non imaginationem tantùm multo fortissimam, ut & memoriam pertinacem, sed & Patientiam singularem, animumque observationum amore ardentissimum, sibi deposcat. Imaginationem & impressionem, hanc quidem ob caussam, ut illa semel oculis perspecta, menti firmiter inhaereant, usque dum singula adumbrata fuerint. Quamvis ad hoc efficiendum, brevissimum duntaxat temporis spatium, sit necessarium; nihilo tamen minùs, hîc ea nobis obveniunt, quę obtingere solent iis, qui in speculo sive suam sive aliarum rerum faciem contemplantur. Dum enim speculo oculis immorantur, videntur sibi, se omnia accuratè esse complexos, quum oculis à speculo remotis, vix leviter & ruditer in animo versari imagines visas, sentiunt. Hoc certè pariter accidit, circa observationes Iconismorum Lunarium. Quam diu Lunam Tubospicillo intuemur, planè sic existimamus, nos omnia longè accuratissimè & exquisitissimè, quae videmus, lineis expressuros: verùm in ipso eodem momenti articulo, cùm faciem delineamus, & ad picturam nos accingimus, pleraque ne dicam cuncta memoriâ excidisse, nimis quàm manifestè experimur. Necesse itaque, ut quodlibet punctulum decies vel vicies de novo aspiciatur, priusquam verè proprius situs alicujus Maculae, figura atque forma, rectè & accuratè in chartam referri possit.","prev":{"citation":"Selenographia 208","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/208"},"next":{"citation":"Selenographia 210","label":"CAPUT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/210"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}