{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 21","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/21.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"At illud quidem in omnibus specillis sphaericorum segmentorum accidit, in uno tamen evidentiùs, quàm in altero, prout segmenta majora, vel minora fuerint. Atque ideo omnes Tubi meliores pretiosioresque censendi sunt, inprimis autem observationibus siderum magis idonei, qui minorem refractionem inducunt. Quomodo verò hoc indagandum sit, nunc etiam paucis indicabo. Et licet multis modis refractionis inaequalitas in Tubis deprehendi possit, praecipuè per maculas Solares, sicut prolixè Christophor. Scheinerus in Rosa Ursinâ lib. 4. part. 1. tradit: tamen inter illos quatuor sequentes, non minimum obtinent locum. Notes autem hic velim, quòd si quis cum fructu in hac materiâ versari voluerit, eum nosse oporteat, rationem observandi maculas Solares; cujus notitiâ si non nemo destituitur, sequentia capita, in quibus hac de re agetur, consulat. I. Certam aliquam maculam, in quacunque disci Solis parte, sive orientali, sive occidentali, haerentem, ipsamque Solis imaginem per Tubum admitte, & Maculam Solis fac cadere in horizontem circuli observatorii orientalem, ejusque centrum nota in suâ sede: post immoto Tubo & instrumento observatorio, concede Soli & Maculae suum liberum cursum diurnum, & per intervalla distincta, donec, per centrum, ad peripheriam occidentalis circuli observatori partis, Macula pervenerit, iterum centrum Maculae in chartâ diligenter signa, quoniam sat temporis suppetit, eò quòd Sol suo transitu, circa nempe Apogaeum, duo circiter minuta prima temporis consumat. Hic incessus Solis, vel est rectilineus, vel curvilineus. Si namque per centrum circuli observatorii transit, motus ille fit secundum rectam lineam: si verò nonnihil remotior à centro alterutram partem versùs circuli incedit, fit secundùm lineam inflexam & curvam, curvitatisque facies convexa ad centrum semper inclinabit, concava verò aversa ab eodem ad puncta Zenith vel Nadir convertetur. Itaque ex incessu rectę lineę, refraSerundus modus diffe rentia refractionum. Tertius modus indagan dae diffrrenria Tuborum, in refringen do. Quartus mollus exploram dae fnaequalitaris refractionis. Heliescopii usus & subrirefractio non colligitur, sed curvae. Nam quò major curvitatis flexus, in aequali distantiâ à centro circuli observatorii apparet, eò major est istius tubi refractio.","prev":{"citation":"Selenographia 20","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/20"},"next":{"citation":"Selenographia 22","label":"CAPUT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/22"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}