{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 215","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/215.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Quae propterea refero, ne quis forsitan putet, in delineatione, ab observatore, errorem esse commissum, sed quòd semper hoc vitium, si tamen ita appellari meretur, ex naturâ papyri proficiscatur, Verùm, mittamus jam haec, ad observationes Phasium revertamur. Vt antè memini, observationes non solum Plenilumiorum, sed & Phasium reliquarum, singulis diebus existentium instituebam; quae cum tempore, etiam feliciter sunt ad finem perductae. Eram quidem in eâ opinione, hoc opus tribus vel summùm, quatuor mensibus, absolvi posse; spes verò longè me fefellit: tot enim circiter annos impendere oportuit. Quandoquidem primùm noctes aliquot nubilosae, & minùs serenae fuerunt in caussâ, quò minùs quamplurimae, imò maxima pars phasium, haud observari potuerit; sic, ut in prioribus tribus, vel quatuor mensibus, certè paucissimas delineaverim. Postmodum, cùm jam non paucas collectas haberem phases, easque singulis ordine succedentibus mensibus, examini subjicerem, iterum atque iterum deprehendebam, hinc inde aliquid esse omissum, quod necessariò correctione egeret. Quia verò rarò omni ex parte, sibi similis occurrebat phasium facies, sed multò magis magna varietas, atque mira vicissitudo se objiceret aspectui: ea me ferè, sicut & ipsa Plenilunia, perturbatum reddebant. Nam etsi probè animadverterem, haec omnia, ex motu illo novo Libratorio oriri; nihilominus non confestim innotuit, unde, quomodo, & quo tempore, Luna, modò in antecedentia, modò in consequentia signorum, tum à parte superiori, hoc est à Septentrione in Austrum, tum ab Austro in Boream moveretur? caussa erat, quòd propter coelum nebulis frequentissimè obvelatum, Lunam debitè observare non liceret: quamvis una vel altera phasis esset jam adumbrata, mox tamen evenit, ut non rarò alio tempore essent inconspicuae: ita ut, priusquam alia rediret Lunatio, ex motu illo phases essent mutatae: & ideo non est concessum, tam subitò menstruam, vel annuam aliquam Lunae variationem continuam, ob interruptam earum seriem, ac praesertim corniculatis multùm negotii mihi facessentibus, deprehendere.","prev":{"citation":"Selenographia 214","label":"HA AMTOT EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/214"},"next":{"citation":"Selenographia 216","label":"HA AMTOT EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/216"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}