{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 225","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/225.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Nam attento, multa in Lunę orbe existere loca, & alia aliis eminentiora, quaedam etiam sive situs, sive claritatis ergo, minùs notabilia, quibus omnibus tamen suae assignandae essent appellationes; intelligebam, posse accidere, ut huic alterive Virorum eximiorum, locum aliquem, vel cujusque suâ vel aliorum opinione, inferiorem indignioremve fortè tribuerem: ex quo nullo negotio bilis concieretur, suspicantibus nonnullis id eo factum, quia minùs benignè honorificeque, vel de quorundam meritis in rem literariam, vel de alicujus gente, religionis professione sentirem, ac forsitan, notos conjunctosque, vel amicitiae, vel fidei nexu, aliquâ indecenti stimulatione huic illive antehabuissem. Vt ita certus planè evaderem, me non posse non ita offendere, ut ut aniAutor Macumus ab offensae studio esset remotissimus. Quamobrem istum lis Lunarilus nomina GeoMaculas Lunares nuncupandi modum potiùs missum facere grapluca imvolui, aliumque eligere visum, qui & tutus omnino est, & ut posuis. verum fatear, instituto nostro & publicae utilitati convenientior. Citra dubium quidem Lunam jure Antichtona appellari posse, cùm nostrae huic Terrae, in multis partibus, prorsus sit similis; (ut debito loco monebitur imò docebitur) respectu nimirum Oceanorum, Insularum, Paludum, Camporum, Montium & Vallium &c. Proinde apprimè conducere duxi, si Geographica tantùm nomina, eaque jam multùm cognitissima, locis Lunaribus attribuantur: dummodo (quod primò investigandum erat) hemisphaerium Lunae patens, certae cuidam globi Terreni parti, quoad locorum scilicet situm, congruenter & appositè ordinari posset. Certae pars Cùm verò extemplò ad eam indagandi operam, animum σιοειτενni, cum headjecissem, & totam probè Geographiam contemplatus essem, misshaerio luna patenti ainveni summâ cum animi oblectatione, aliquam Globi terreprè omnino ni partem, & loca ibi indicata terrestria, cum superficie Lunae comparari potest. visibili, ejusque regionibus oppidò accommodatissimè comparari, & ideo inde huc transferri posse nomina, nullo negotio multoque convenientissimè: puta nempe, partem Europae, Asiae, & Africae, quae Mare Mediterraneum, Pontum Euxinum, Mare Caspium comprehendit; ac omnes reliquas Regiones illis inclulas & adjacentes, quae sunt: Italia, Graecia, Natolia, Palaestina, Persia, Sarmatiae & Tartariae pars, Aegyptus, Mauritania &c. quae loca, scilicet à decimo gradu usque ad nonagesimum longitudinis, & à vigesimo quinto, ad sexagesimum latitudinis gradum, se se extendunt. Comparatos sic igitur Lunae oceanos, Regiones, si sic appellare liceat, cum his terrenis, insignivi nominibus communibus, quae sequuntur, in denominatione istâ, debitè observatis.","prev":{"citation":"Selenographia 224","label":"HA AMTOT EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/224"},"next":{"citation":"Selenographia 226","label":"HA AMTOT EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/226"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}