{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 258","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/258.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"incidunt; B C aliud iterum planum, ad quod autem radii perpendiculariter haud appellere possunt, cùm sit obliquiùs illis expositum; hancque ob caussam, nec omnes radii in illud incidunt: quamvis hoc cum priori AB, uti videre est, planè sit ejusdem longitudinis. Insuper adhuc pauciores, in planum BD sparguntur, quia ad angulum obliquiorem est positum; quocirca AB omnium perfectiùs atque clariùs illustratur: cùm omnes radii perpendiculariter ad illud tendant. Manifeste itaque hinc colligere licet, quare Maria & Paludes, circa Peripheriam sitae, vel translatae per motum librationis, non tam nigricantes & distinctè nobis videantur? Hocque Phaenomenon, apertè, in Palude Maeotide deprehenditur. Nam Lunâ existente in Cancro, quando maximè à limbo distat occidentali, ratione librationis, tunc nigricantior, notabilior, magisque est conspicua, quàm si ea in Capricorno versetur; prout ex omnibus ferè figuris clarè patet, nisi fortè sub praelo casu nimis nigricantes sint excusae. Quod autem non aeque talis differentia, & notabilis debilitas, se se exserat in Montibus, & Vallibus, quando circa Peripheriam, vel medium reperiuntur, (siquidem omni loco, aeque semper umbrosae conspiciuntur) inde oritur: quòd Montes & Valles, ex superficie constent valde asperam, atque scabrosâ; quae ex innumeris planis est composita, secundùm innumerabilem diversitatem inclinationum, uti suprà jam dictum cap. sexto: ideo enim fit, ut, beneficio hujus asperitatis, radios suos, aeque bene ad nos transferre possint, sive obliquiores, sive rectiores, respectu nostri incedant; quod fieri in magnis illis Maculis est impossibile, propter Planitiem scilicet, & aequabilitatem magnam. Porrò, non solùm circa Lunae marginem, Maculae majores (sive Maria) sunt debiliores; sed & multò compressiores apparent, quàm, cùm aliquantò remotiores sunt à limbo, ratione librationis, omnibus observationibus id comprobantibus.","prev":{"citation":"Selenographia 257","label":"257","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/257"},"next":{"citation":"Selenographia 259","label":"259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/259"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}