{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 296","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/296.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Ex quibus necessariò sequitur, quòd saepe unus annus ab altero, apud Selenitas, hoc respectu non parùm immutetur, & alias aliasque differentias sortiatur. Nam & evidens deprehenditur discrimen in longitudine: longissimus enim Selenitarum annus, est 30. dierum, minùs horis 4. & 23. minutis, & brevissimus 29. dierum, 6. horarum 46. minutorum &c. 3. Adhaec ulteriùs quaeri potest: postquam orbita Terrae viam Lunarem, vel potiùs Solarem (eò quòd Selenitae non aliter existimare possunt, quàm Lunam stare) in certis punctis, utpote penes Nodos, intersecat; nunquid etiam Eclipses in Lunâ queant conspici? Quod ego quidem liquidò affirmo: quandoquidem eodem modo, quo apud nos duplex genus Eclipsium Solis & Terrae, ibi est conspicuum: quemadmodum apud nos, Solis & Lunae defectiones, iisdem de caussis, accidunt, quando nimirum Syzygiae Terrae, Solis & Lunae, circa Nodos, intra terminos Eclipticae, contingunt. Hoc tamen intercedit discrimen, quòd Eclipsis Terrae (quae apud nos vocatur Eclipsis Solis) semper penes Incolas Lunae eveniat, tempore conjunctionis Lunae & Solis, ut nos loquimur, ubi tum Terra in Oppositione versatur, & Luna inter Solem Terramque intercipitur: unde necessariò sequitur, Terram ab umbrâ Lunae obscurari: quoniam autem Luna multò minor est, quàm Terra, idcirco umbra Lunae longè brevior, & in orbitâ Terrę tenuior fit: ob quam caussam fieri nequit, ut totalis Eclipsis, multò minùs cum morâ, in Lunà possit accidere, sed semper oporteat esse tantummodo partialem, & cum brevi morâ. Maxima autem Eclipsis Terrae vix ultra 67. milliaria Germanica, respectu nostri globi terreni, se se potest extendere, quod spatium vigesimam tantum disci telluris partem efficit: quia scilicet tam Conus umbrae Lunaris, quàm distantia Lunae & Terrae minima est. Quae caussae concurrentes, miram faciem, Eclipsis Terrę, Incolis Lunae, haud dubiè praebebunt, praesertim cùm ejusmodi Eclipsis, tempore visibilis oppositionis sit centralis: sic namque in medio Disci terreni, exigua & rotunda obscurata particula apparet: circa quam ambiens major Terrae portio clara & perspicua evadit. Haec tamen obscurationis exiguitas in medio Terrae Quando siar Terrae non diu persistit, sed pedetentim contrahitur, tandemque Eclipsis Solii evanescit. Eclipsis Solis autem in Lunâ fit, ut nos loquimur, in Lund & quanta? tempore oppositionis, ubi isthic in Lunâ est tempus conjunctionis Terrae, quae inter Solem & Lunam interjicitur. Et quia notum est, quòd umbra terrena, etiam sub orbitâ Lunae multò crassior, ac amplior sit, quam diameter Lunae, undè quoque penes nos Eclipses Lunae cum morâ frequentes sunt.","prev":{"citation":"Selenographia 295","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/295"},"next":{"citation":"Selenographia 297","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/297"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}