{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 303","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/303.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Denique talis hîc quoque suboritur quaestio: num etiam singulis mensibus in Lunâ sit ejusmodi phasis conspicua, qualem jam habuimus? Ad quam respondeo, quòd singulis quidem mensibus phasis aeque lata, quoad digitos, imò etiam quandoque latior, quàm presens possit recurrere: at enim impossibile est, idem quoque planè omnibus in partibus confinium, eandem latitudinem Pa ludis Maeoticae, idemque insuper spatium inter hanc, & Peripheriam reverti posse, propter motum scilicet Librationis Lunae. Propterea igitur quotannis tantùm semel eadem, quàm proximè redire potest phasis Lunae, nimirum circa Vernum tempus, putâ, in Martio, Aprili vel Majo, quando simul concurrit, ut eodem tempore Luna eodem in signo & gradu Eclipticae versetur, & eandem habeat latitudinem: ita namque haec facies Lunae priori admodùm consona erit: & licet non semper eadem sit latitudo (propter retrocessionem nimirum Nodorum): nihilominus tamen haec phasis à priori non multùm abibit. Idemque circa omnes phases hujus Selenographiae notandum, quae in signo Cancri, vel Capricorni observantur: siquidem cujuscemodi phasis nullo tempore revertetur, nisi praesente illo annuo tempore, ubi phasis ista in eodem signo iterum contingit: talis namque phaseos reditus est tantùm anniversarius. Quod si verò etiam eandem expeteremus latitudinem, tunc adhuc longè diuturniùs ista reversio phaseos Lunaris nobis esset exspectanda. Etenim, si planè ejusdem phaseos, quam antè animadvertimus, restitutionem desideremus, tum in hanc occasionem nobis imminendum est, ubi Luna eundem locum longitudinis, ac latitudinis, situmque eundem recuperavit, quem tempore prioris observationis obtinuit. Cùm enim hoc factum fuerit, tunc reversa phasis Lunae, omnibus suis partibus, antè observatae respondebit, & utraque in summâ aequalitate erit posita.","prev":{"citation":"Selenographia 302","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/302"},"next":{"citation":"Selenographia 304","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}