{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 304-2","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 304-2","ref":"304-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304-2.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"CAPUT XIII. DE LUNAE CURVATAE CRE SCENTIS PHASI. Tsi praecedente capite de lumine Lunae secundario subobscuro, quod paulò ante, vel paulò post conjunctionem Lunae cum Sole, conspicitur, actum est: tamen, quia nondum omnia de illo sunt pertractata, & quaedam adhuc restant, ulteriori explicatione digna; ideo constitui de illis, circa praesentem figuram, ubi quoque consimilis apparitio potest accidere, nonnulla pleniùs monere, & defectum priorum supplere. Primùm igitur ejusmodi quaestio hic institui potest: quare lumen secundarium, quod à Terrâ per radios Solis reflexos, ut antè dictum, ad Lunam transmittitur, non undique versum in superficie Lunae aeque clarum appareat? Et, unde dilucidus ille circulus, qui semper est in ambitu obscuro lumini conjunctus, & è regione phaseos, Lunae à Sole illuminatae, juxta Peripheriam, conspicitur, existat? In quâ bimembri quaestione, initiò, ratio, cur in lumine subobscuro Lunae, una pars magis conspicua & explicata, quàm altera (tametsi haec differentia propemodum est insensibilis) videatur, facilè reddi potest. Etenim, hic nulla alia subest caussa, quàm inaequabilis Lunae ambitus, quem efficiunt partim flumina, lacus & Paludes, partim Montes, Valles & Continens. Quum enim ex hac varietate inaequalis nascatur superficies, non aliter fieri potest, quàm quòd lumen secundarium Lunę aliquam aspectus diversitatem constituat: siquidem radii, ex una parte fortiùs, quàm ab alterâ, ad nos reflecti possunt. Quod autem alterum hujus quaestio nis membrum, nimirum clarum illum circulum in Lunae arcu collustratae ejusdem parti à Sole obversae, attinet, dubitari potest, utrùm hujus rei ratio à reflexione Terrae petenda, an verò rectiùs cumi Aguilonio & aliis, à corpore Lunae semidiaphano desumenda?","prev":{"citation":"Selenographia 304","label":"CAPUT XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/304"},"next":{"citation":"Selenographia 305","label":"CAPUT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/305"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}