{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 308","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/308.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Accedit insuper alia caussa, quare in Lunâ hi gradus luminis secundarii dentur, quae iis proponetur expendenda capite 38, quibus jam memorata caussa nondum facit satis. Denique placet hîc etiam aliam subjungere phasin Lunae, quę quinque duntaxat horis, attento tempus verae conjunctionis, adultior est priori, sicut consignatum tempus abundè docet. Evidens tamen inter utramque reperitur differentia, non solùm quoad diversitatem arcus, & spatii, ratione confinii luminis & umbrae; sed etiam respectu distantiae à Palude Maeotidis, orientem versùs, quae major hîc occurrit, quàm in priori schemate, ita ut major pars Lacus Corocondametis unâ cum evidentiori colliculo in ipso fuerit satis conspicuus, de quo tamen in phasi praecedente nihil cerni poterat. Sic & deprehenditur magna differentia, ratione situs Paludis Maeoticae, & distantiae ejus à Peripheriâ. Quod autem hujuscemodi differentia, hic locum queat habere, ex collatione longitudinis ac latitudinis Lunae, quam hîc & illic obtinuit, colligere licet: siquidem prior phasis Lunae, in 12. gradu Geminorum circa limitem Austrinum observata est: haec posterior verò in 16. gradu Piscium, in ipso Nodo, vel Eclipticâ, ubi fuit expers omnis latitudinis. Itaque, quum in hac Lunae facie, intervallum inter Paludem & Peripheriam angustius sit, quàm in priori, deprehensum, utique alterum intervallum in sinistro latere, & orâ Lunae oportuit esse laxius, & latius. Hoc geminum exemplum eò deservit, ut quilibet inde intelligat, evidens omnino dari posse discrimen, inter duas Lunae phases, etiamsi aequali tempore, ante, vel post conjunctionem fuerint observatae: nunquam verò alteram alteri per omnia posse examussim congruere, nisi scilicet Luna iterum eandem longitudinem, latitudinem & Anamoliam habeat: aliàs enim est impossibile. Quam ob caussam, differentia inter duas phases Lunae satis notabilis, saepiùs observabitur, licet etiam aetas Lunae sit eadem: sicut id compluribus exemplis alibi comprobabitur. Tandem hîc inter alios multos excelsos vertices insigniter illuminatos, adsurgentium Montium, extra confinium, maximè notabilis est ille Mons, qui instar globuli in extremo cacumine inferioris cornu, prae reliquis se se exseruit: quippe non solùm claritate reliquis antecellebat; sed etiam singulari colore fuit praeditus, ita ut igni, vel auro ignito, non fuerit absimilis. Caussam hujusce apparitionis, in aliud tempus discutiendam rejiciam.","prev":{"citation":"Selenographia 307","label":"CAPUT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/307"},"next":{"citation":"Selenographia 309","label":"CAPUT XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/309"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}