{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 316","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/316.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"CAPUT XVI. DE LUNAE ADOLESCENTIS PHASI. QUòd Anomalia, seu inaequalitas motus in Luna Menses Synodicos Lunares variet, id ex capite septimo, in quo de motu Lunae egimus, liquidò patet. Quum igitur motus Lunae nunquam sit aequalis & uniformis, ideoque nusquam aequale reperitur intervallum, inter conjunctionem Lunae cum Sole, & Quadraturam. Interdum enim hoc spatium, diebus octo, & quod excurrit; interdum septem, interdum sex cum dimidio, conficitur: ita, ut differentia ad biduum se se propemodum extendat, prout Luna, aestate vel hyeme, circa Perigaeum, vel Apogaeum observatur. Proinde tot phases inter conjunctionem, & Quadraturam contingere possunt, quot dies huic intervallo intercurrunt (si nimirum quotidie unam numeres) sicuti Iconismi Lunares, id satis abundè comprobant. Cumprimis praesens figura, inter eas est numeranda, quam Luna circa Perigaeum ambulans, solito citiùs acceleravit: siquidem Quadratura sexto mox die post veram Luminarium synodum est subsecuta, ita, ut inter conjunctionem, ipsamque Quadraturam, quinque duntaxat phases, etiamsi nulla fuerit neglecta, necessario collocandę sint: quemadmodum id 1. 4. 6. haec ipsa octava, decimaque probant, quae omnes in Mensem Aprilem cadunt. Sequens autem phasis Lunę cornutae inter eas est, quam Luna tardiore suo motu adduxit: etenim id temporis, totos novem dies, paucis deficientibus horis, à conjunctione ad usque Quadraturam numerando insumsit. Luna namque circa Apogaeum, & Sol circa Perigaeum extiterunt, ita, ut insequens phasis biduum adhuc à prima Quadraturâ abfuerit, tametsi latior, quoad intersectionem lucis & umbrae, respectu Macularum, deprehenditur, quàm proposita haec octava phasis. Cur autem sequentem phasin Lunae nonam, quae spatio unius Macts Cuad Rdesesconti Ocenvla in do Grdu & cce mam. Cεσnem. Gεφαπυ Sam CR 16T CE 12 &κμιliς, ἔετα ρ ἱ mειιεα κυmαυρίε G e Qur.","prev":{"citation":"Selenographia 315","label":"CAPUT XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/315"},"next":{"citation":"Selenographia 317","label":"CAPUT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/317"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}