{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 317","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/317.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Quid in orunius diei magis abscedit à Quadraturâ, quàm haec octava, Ludine phasium Luna porissinae dimidiatae propinquiorem statuerim, quum tamen revera mum Mtenderim? ab eâ remotior extiterit, haec fuit caussa; quòd nunquam con stituerim, sequi ordinem phasium, quoad distantiam à Quadraturis; sed hic fuit mihi scopus propositus, observandi tantùm ordinem earum phasium, quae, Macularum respectu, sectionem luminosae & umbrosae partis ampliarent: quia scilicet propiùs ad phasin Quadraturae accedunt hac in parte, quàm reliquae praecedentes. Etenim nisi hoc attendissem, mox turbato ordine phasis minor apparens majorem subsecuta fuisset: id autem ob difformem adspectum datâ opera praecavere volui. Quod si fieri potuisset, ut uno mense omnes has figuras mihi consignare licuisset, tunc equidem meliori ordine, secundùm externam speciem, se se conspiciendas praebuissent; verùm labor iste tamen non aeque necessarius, & utilis esset habendus, ac praesens à me servatus ordo. Namque consimiles tantùm phases quoad motum Librationis, adspectui patuissent, ex quibus neque motus Librationis, neque diversę Macularum apparitiones, quae inde sequuntur, deduci & intelligi potuissent, quemVarietar & admodum jam leviori operâ fieri potest: Luna namque distininaequalitas ctis anni temporibus, in distinctis signis & gradibus Zodiaci phasium unde? jam circa Nodos, mox circa limites; dehinc circa apsides, & denique in intermediis locis, à me fuit observata, & in chartâ delineata, ita, ut ex his Iconismis, eò commodiùs variae phasium Lunarium inaequalitates, progressiones & mutationes deprehendi non nequeant. Id quod fieri neutiquam potuisset, si unius & alterius Lunationis phasibus exprimendis duntaxat inhaesissem. Exemplum, quod hanc doctrinam abundè confirmet, in uude nuabile distrimen. inter praesente phasi est obvium. Nisi enim ea fuisset observata, & cegnatas fiannotata in signo contrario, diversoque anni tempore, neque guras existat? scire, neque credere potuissemus, tantam dari varietatem inter tam cognatas figuras, quoad luminosam Lunae partem & confinium. Nam ex hac phasi liquet, quòd spatium inter Paludem & Peripheriam, jam sit latissimum, quoniam Luna est in Cancro, limiteque Australi; &, quòd duae oblongae Maculae, Ubi Periphe ria Lunae ma cimum Librarionis reminum commonstret? Quadam partes umbrasa in Luna unide? Pontus Euxinus qualis sit substantia Cur quadam Macula de die in diem coarctari vidrantur, majori lumine replrantur, atque agriùs rognoscantur?","prev":{"citation":"Selenographia 316","label":"CAPUT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/316"},"next":{"citation":"Selenographia 318","label":"CAPUT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/318"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}