{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 320","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/320.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Quamvis verò etiam Apogaeum vel Perigaeum Lunae, tum temporis adhuc aliquantulùm inveniatur à priori diversum; nihilo tamen minùs futura Lunae facies, idcirco non multùm erit absimilis; quia videlicet motus Apogaei huc parùm facit; (ut suo tempore & loco dicetur) dummodo enim phasin aetate, longitudine & latitudine parem reperias, simulque supra horizontem conspicuam, certè nullum est dubium, quin eadem Lunae facies se se denuo repraesentet. Posito verò nullam planè aliam phasin, in Ephemeridibus reperiri posse, quàm, quae solummodo quâ longitudinem priori respondet (qualis ferè conspicitur quotannis, si aura fuerit defaecata) & haec, inquam, parùm erit diversa, nisi quòd supra Mare hyperboreum, circa Montes hyperboreos, Paludemque Amadocam, latior vel arctior apparuerit: prout latitudo respectu prioris phasis, cui respondere debet, aut major aut minor, Borealis sive Australis est futura. Sin verò nec in longitudine aliquam parem reperire detur, profectò frustrâ erit, simillimam exspectare phasin, illo tamen excepto casu, qui se se offerre potest in ejuscemodi signis, quae pari gaudent declinatione: E. g. In Ariete & Librâ, motus librationis est idem (si nimirum, nec latitudo, nec Nodi attendantur) sic quoque in Tauro & Virgine, Geminis & Leone &c. Ex quibus quidem satis superque apparet, quàm maximè sint necessariae Inscriptiones, phasibus adjunctae. Porrò, quod attinet praesentem Lunae faciem, haec quoque ex illarum crescentium est numero, quae intus sunt curvatae, vel concavae; quamvis omnium sit ultima: proxima sequens, est Quadraturae facies, in quâ sectio luminis & umbrae, jam in rectam descendit lineam: mirumque profectò, spatio viginti quatuor horarum (sicuti ex octavâ phasi praecedente, tot tantùm horis ante decimam figuram, nempe Quadram, observatâ, deprehenditur) sectionem illam tam subito esse variatam. At semper id accidit. Quemadmodum enim circa Quadraturas spatia diurna illuminationis celeriter crescunt, atque decrescunt: sic & velociter admodum sectiones tum temporis mutantur, atque variantur. Caeterùm, sicuti haec phasis proximè antecedenti figurae omnino ferè opponitur, quoad motum librationis: ita rursum, à septimâ in ordine, parum aut nihil differt; nisi respectu aetatis n Qae θovenς Θύταπ. 10 22Qdn in DiNtant indeemed ind TiniG. e & Genασυ πηη Οίυθαι 1644 ac 5 &νοηθ. ἔτκε εʼ ἡ περίδε κυm GDies Curr tis & confinii.","prev":{"citation":"Selenographia 319","label":"CAPUT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/319"},"next":{"citation":"Selenographia 321","label":"CAPUT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/321"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}