{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 323","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/323.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"tiae, quae circa Quadraturas occurrunt: idcirco convenit (cùm multùm intersit, multaque inde oriantur) quò rectè explorentur, & densâ quâdam exemplorum copiâ demonstrentur, atque stabiliantur, ne non scilicet constet, omnes has apparentias reipsâ in Lunâ existere, aliterque se se non habere. Id verò hâc vice quoad possum exequar. Quando maInitiò, ex superioribus sparsim dictis, neminem paululùm xima & minima Macugnarum Lectorem latere puto, quòd motus librationis, Palularum dilaratio, & comdem Maeotidem, ut & alia loca (Montes scilicet & Valles) Pe pressio, exiripheriae adjacentia, modò dilatet, modò maximè comprimat; star? prout jam exemplis phasium antecedentium, dilucidè fuit commonstratum. Extenduntur autem quàm maximè, uti perceptum, quando libratio omnium maxima in Lunâ Euroaustrum versùs existit; hoc est, Lunâ versante, quantum hactenus colligere licuit, in principio Cancri: & iterum quàm maximè comprimuntur, Lunâ commorante in Capricorno. Haec autem dila- Dilatanis & compressio tatio & compressio Macularum, non tantùm ad Paludem usc diversis temporibus est Maeotidem, & reliqua loca limbo vicinissima, se se extendit; dirersa sed & ad omnes Maculas in genere, in Lunâ existentes: quae tamen variatio non perpetuò fit modo eodem, nec in simili proportione, verùm semper, secundùm aliam atque aliam à limbo, seu centro Macularum distantiam. Magis scilicet appropinquant Maculae occidentales centro, magisque elongantur à Peripheriâ, in Signis Ascendentibus: è contrario in quadrante orientali, Maculae paulatim plus plusque à centro removentur, vicinioresque, beneficio motus librationis, fiunt Peripheriae: ita, ut eodem tempore, Maculae occidentales magis dilatatae, rursum orientales omnes & singulae multùm compressae, necessariò spectentur. In Signis verò descendentibus contrarium accidit; quia orientales centro redduntur viciniores, & occidentales Peripheriae: fit itaque, ut illae, tum temporis latiores, hae verò compressiores, sicut facilè intelligitur, appareant. Enimvero hinc visibile centrum disci Lunae, nunquam ra- visibile centrum disei tione motus librationis, certae Maculae adstrictum, & immobi Lunae est mobile. le videtur; sed necessariò, per totum anni curriculum, continuò variari oportet. Quando autem Luna in Signis Ascendentibus versatur, tunc antrorsum, secundùm seriem signorum, ab occasu ortum versùs fertur: deinde, motu quasi converso, retrorsum, contra seriem Signorum, ab ortu in occasum, Lunâ scilicet versante in Signis descendentibus. Quâ ratione, & sectiones luminis & umbrae variantur Quadraturarum, atque reliquarum phasium; quae planè hunc centri motum, de quo certè non est, cur quispiam dubitet, concomitantur.","prev":{"citation":"Selenographia 322","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/322"},"next":{"citation":"Selenographia 324","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}