{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 325","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/325.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Primò namque, nunquam constantem aliquam figuram ac delineationem generalem, & primariam phasium construere, exhibere, atque retinere; nec secundò ullo modo ita apertè ac perspicuè variationes linearum, motumque librationis circa Lunae medium demonstrare potuissemus; sed contrà magna confusio, atque perturbatio figurarum hinc extitisset, ex quâ, vix me ipsum extricassem: &, quod magis, nullis etiam rebus usui talia fuissent; quia differentia adeò exigua, ut vix in Maculis circa centrum constitutis, animadvertatur. Quibus quidem prout fieri debuit consideratis, statim principiò, certam atque constantem delineationem aliquam primariam, sive generalem construximus, putâ secundùm faciem Lunae, in Ariete & Librâ, libratione videlicet intermediâ, quoad Maculas centrales conspicuam. Quâ in delineatione, postquam vera & debita proportio Macularum, ab omni parte à me fuit explorata, semper delineationem illam haud mutatam, quoad majores Maculas, dilatationemque illarum, invariabilem retinui. Motum verò centri in hac figurâ, ut & in reliquis omnibus, ita constitui, ut omnimodè, quocunque tempore, veram Lunae Peripheriam, ratione librationis, accuratè describere, oculisque subjicere possem: quod aliàs factu fuisset impossibile, si Maculas circa centrum semper de loco movissem, illasque minimè fixas esse voluissem. Insuper, si motum centri, aeque latum constituissem, ut maxima & minima variatio sectionum quadraturarum invenitur, (quemadmodum ex figurâ & decimâ & duodecimâ apparet) motumque per signa ita distribuissem: nunquam certè vel unicam phasin correctam delineassem, nedum talem certitudinem motus librationis, per omnia observationibus ipsis consentientem, tibi spectandam exhibuissem, uti quidem factum vides. Namque si centrum etiam Lunae, in ipsâ hujus decimae figurę sectione collocassem, exque illo limbum descripsissem; profectò Libratio, Paludem Maeotidem Lacusque hyperboreos inter & Peripheriam, non ut jam conspicitur, ac illo tempore reipsâ in Coelo exstitit, spectaretur, sed duplo ferè major, quàm reverâ esse deberet.","prev":{"citation":"Selenographia 324","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/324"},"next":{"citation":"Selenographia 326","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/326"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}