{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 332","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 332","ref":"332","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/332","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/332.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Qua de canisam variatio cuspidum oriatur? Variationem cuspidum ri te determinare, artis est. modò magis modò minùs varientur? sed omnino meminisse etiam debemus, quomodo, quando, & in quantum scilicet motus Latitudinis Lunae, has reciprocationes variare possit? In figurâ quidem praecedente, lineae menstruae per omnia signa, perpendiculariter incedunt; interea tamen, non est, quod tibi persvadeas, ac si in perpetuum hoc modo progressio & retrogressio continuetur; sed sciendum, has lineas admodum frequenter haud parùm mutari atque variari, tamque in parte Peripheriae superiori, quàm inferiori, licet, circa medium, propemodum distantiâ aequales appareant: hoc est, quòd non semper in lineis ferantur parallelis; verùm saepissimè, stato tempore, modò occasum versùs, cuspide superiori, & inferiori ortum versùs, modò cuspide superiori ortum versus, & inferiori occasum versus. Hinc verò evenit, quòd sectio luminis & umbrae, respectu Macularum, nunc sic, nunc aliter se se repraesentet: jamque confinium, Maculam certam in parte Lunae superiori, vel inferiori ferè stringat, jam satis iterum longè ab illâ distet: etiamsi circa centrum sectionis progressio, ex motu longitudinis orta, planè sit una eademque. Hicque motus, qui cuspides, modo antè dicto, dimidiatarum, & aliarum etiam omnium phasium (quod bene notetur) tam mirificè variat atque distorquet, non proficiscitur, ut paulò antè dicebam, ex motu longitudinis Lunae; sed revera ex motu latitudinis, & ex situ vario Lunae, respectu Nodorum & Limitum. Quae ut dictu sint facilia: attamen variationem sectionum quadraturarum, ut & maximam & minimam variationem in gradibus, ex motu Latitudinis descendentem, investigare, explorare, atque ritè determinare, certè artis & laboris est; praesertim cùm particula illa sit admodum exigua & in observatione aegrè notabilis. Et verò (si vera citra jactantiam edicere licet) primus egosumqui hoc negotium explicare aggredior. Caeterùm, nullâ aliâ viâ feliciùs haec confieri possunt omnia, quàm attentis ipsis quadraturis; siquidem ex aliarum phasium sectionibus, res non aeque accuratè succedit. Interim verò hanc ad rem inquirendam, non sufficiunt quatuor, quinque vel sex observationes; sed multò plurimis opus est, quae sint per signa omnia, gradus, casusque, tam longitudinis quàm latitudinis habitae.","prev":{"citation":"Selenographia 331","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/331"},"next":{"citation":"Selenographia 333","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/333"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}