{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 333","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 333","ref":"333","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/333","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/333.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Quales autem admodum difficulter comparantur; quòd ejusmodi observationes in illis minutissimis, rectè animo complecti atque notare, cùm difficile sit, tum valde lubricum: quia in superiori Lunae Peripheriae parte, pariter & in inferiori, rarò puncta quaedam notabilia, se se offerunt: & adhaec observationes ejusmodi, non modicum temporis spatium; sed continuam, & multorum annorum accuratam attentionem sibi deposcunt, si aliàs aliquid certi hac viâ determinari debeat. Quantum autem, pro hoc tempore, ex meis observationi bus, quarum perquàm multas in promtu habeo, conjicere pos sum; hae lineae ad quinque circiter gradus, in Peripheriâ Lunae numeratos, variant, tum in parte superiori, tum inferiori: modò supra prorsum anteriora versùs magis magisque secundùm ordinem Signorum promoventur, modò retrorsum contra seriem signorum feruntur, quod tam in crescentibus, quàm decrescentibus evenit, prout Luna, vel in Limitibus, Nodisque, Austrino vel Boreo, fuerit constituta: ita ut ratione diversorum Lunae situum & Latitudinum, praeter illos priores motus Librationis Longitudinis & Latitudinis (quorum capite octavo facta est mentio) adhuc tertius oriatur, quem melioris distinctionis gratiâ in sequentibus, Motum Librationis Cuspidum, sive Librationem, sive variationem Cuspidum horizontalem appellabimus. Quò verò faciliùs motum hunc aliquis percipiat, quae jam diximus, diversis exemplis observationibusque quadraturarum, diversis scilicet temporibus, ac in vario situ, respectu Nodorum Limitumque, habitis, dilucidabimus. Primumque has quadraturarum Sectiones, ut paulò antè faciebam, in certam referam figuram, utpote, quo eo facto, confestim deprehendes, quomodo haec cuspidum variatio procedat? nec non verò sic facilè demonstrari poterit, modò dictam variationem non esse quinque gradibus majorem, in superiori seu inferiori parte Peripheriae, hoc est: quòd non supra quinque gradus, unam vel alteram partem versùs, inclinet. In adjuncto quidem schemate, primariae scilicet delineationis parte, diversę lineae conspiciuntur, quarum aliae erga se invicem sunt parallelae, reliquae verò inclinatae; interim tamen omnes sunt quadraturarum sectiones, quae diversis temporibus, atque in diverso situ Lunae, respectu Limitum & Nodorum, summâ diligentiâ à nobis diq sunt observatę: qualem scilicet situm & constitutionem obtinuêre, ratione Macularum.","prev":{"citation":"Selenographia 332","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/332"},"next":{"citation":"Selenographia 334","label":"CAPUT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/334"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}