{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 342","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/342.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"CAPUT XIX. DE LUNAE PLUSQUAM BIFIDAE PHASI. ARaesens figura in ordine decima tertia, omnium est prima, quae incipit esse gibbosa: quamvis & quadratura certo tempore dari possit, quae aeque sit magna, cujusque terminus luminosae & obscurae partis, fere per easdem transeat Maculas; nisi quòd confinium tum temporis, circa phasin hanc dimidiatam, omnino sit rectum, & minimè incurvatum. Quod colligere licet ex Longitudinis motu Librationis disci, diversisque quadraturis, quae scilicet in Capricorno sunt observatae; cumprimis verò ex duodecimâ, & ex trigesimâ secundâ phasi, figuraque praecedentis capitis, in quâ termini sectionum quadraturarum sunt consignati. Quia verò haec phasis in Cancro, signo scilicet opposito adumbrata fuit, idcirco & sectio primùm die post quadraturam primâ, eo usque in Lunam se se extendere potuit. Porrò quidem, res variae notatu dignae in hac phasi animadvertendae: 1. Vertices & areolae in parte superiori extra confinium admodum conspicuae, fastigia sunt Montium, Lacum nigrum majorem circumcingentium. Duae illae cuspides clariores in ipso termino lucis, tertiaque extra illam in parte tenebricosâ, Insulae sunt Balearides. Semilunula infra illas emergens, pars est Montium, qui Insulam Corsicam coronant. Dehinc, manifestissime etiam ex hac figurâ deprehenditur, quinam Montes aliis sunt altiores, etiamsi omni ex parte lumine jam Solis perfundantur. Hoc enim conjicitur ex umbrâ, quam Montes illi in subjacentem de se spargunt Vallem; sicuti jam suprâ capite 8, hac de re facta est mentio. Nam, quò in Vallibus umbra nigricantior apparet, in aequali quidem distantiâ ab illuminationis lineâ; eò quoque Montes reliquis sunt sublimiores.","prev":{"citation":"Selenographia 341","label":"341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/341"},"next":{"citation":"Selenographia 343","label":"CAPUT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/343"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}