{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 368","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 368","ref":"368","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/368","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/368.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":374,"text":"Maxima verò pars quae unquam in Apogaeo à nobis videtur, semper ut jam suprà memini, hemisphaerio est minor, sicuti pars a Sole illuminata, semper hemisphaerio major existit. Circuli autem visionis & illuminationis, qui inde oriuntur, aeque distant a peripheriâ circuli majoris, & sub ipsum verissimae oppositionis momentum, distat uterque circulus undique circiter 30. minutis. Quamdiu igitur circulus visionis, circulum illuminationis nondum tangit, tam diu Luna accuratè prorsusque plena rotundaque apparet. Unde Vitellio quidem atque Reinholdus concluserunt, Lunam plenam & per duas integras horas invariatam ratione decrementi persistere posse, priusquam videatur decrescere; quemadmodum id Kepplerus refert, loco jam suprà citato. Verùm huic sententiae ibidem pag. 237. omnino refragatur Autor modò dictus, inquiens: nunquam nec visum esse, nec videri posse ullum perfectum Plenilunium; tantùm abest, ut unum Plenilunium duas horas duret. Porrò cùm autem sint maximè notabilia atque longè ingeniosissima, quae de his omnibus is ipse in sequentibus profert; idcirco ipsiusmet verba hoc loco adjiciam: Etenim, quia semidiameter umbrae aequat duas semis Lunae semidiametros, ad ditâ unâ Lunae semidiametro; ut contra Lunae & umbrae spatium justum expers umbrae admittant, conficientur circiter 64. aut 66. scrupula: totidem neces se est, Lunam abesse à Solis opposito, seu in longum, sen in latum; nisiumbram delibare velit. At tantospatio distans ab oppositione, jam sit intersectio circulorum illuminationis & visionis: quia hi in distantiâ Lunae & oppositi loci Solis 30. scrupulorum se mutuo tangunt. Aut igitur nequit impleri Luna ob latitudinem Boream vel Austrinam, aut si potest impleri, articulos peragrans oppositionis, priusquam impleatur, deficere incipit, umbram terrae subiens. Nisi fortè distanti in Boream parallaxis Austrina, vel contrà, subveniat. Haec autem quàm acutè tam verè profectò sunt dicta, quanquam paulò obscuriùs. Sensus verò genuinus hic est: quando luminarium oppositio circa Nodos accidit, tunc Luna suo centro perquàm vicina est Eclipticę, in quâ tum temporis simul centrum umbrae terrenae versatur, cujus diameter circiter 64. vel 65. min. existit. At Luna non citiùs plena rotundaque penitus spectatur, quàm donec 30. tantùm minut. prim. à puncto opposito Solis, vel centro umbrae est remota, ubi duo illi circuli visionis & illuminationis se mutuo ampliùs intersecare desistunt: priusquam autem eadem trigesimum minutum à puncto opposito Solis attingit, necessum est ut jam umbram stringat; ejus namque diameter ad 66. minut. prim. se se extendit: sic ut citiùs ad umbram appellat, quàm lumen suum totale acquirat.","prev":{"citation":"Selenographia 367","label":"CAPUT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/367"},"next":{"citation":"Selenographia 369-2","label":"CAPUT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/369-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/369-2"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}