{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 369","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/369.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Cui verò bono commodoque hoc esse possit, suo reservabitur loco dicendum. Postquam igitur nunc satis, ut arbitror, de variatione inclinationis Lunaris diximus, non absonum erit, ad reliqua, quaestionesque aliquas ad Plenilunium spectantes accedere. Primò enim quaeritur: an Sol quovis tempore, praesertim Plenilunii, mediam exactè partem Lunae illuminet? negatur. Quanquam minimè diffiteor, si sphaera luminosa sphaerae opacae aequalis fuerit, quòd media quoque pars opacae à mediâ luminosa illustretur, per propsit. 45. lib. V. Optic. Aguilon.; vel, ut loquitur Alhalen lib. de Crepusc. N. 2. & Vitell. lib. 2. proposit. 26. atque Aristarchus Samius in lib. de Magnitud. & intervallis, Solis & Lunae: Sisphaericum luminosum illuminet opacum aequale: hemisphaerium illuminabit. Posteaquam verò Sol orbe Lunari longè est major, ideoque & majorem medietate partem illustrat, vi propositionis 46. lib. V. Optic. Aguilonii: Sisphaera luminosa major fueritopaca, à minore parte luminosae major pars illustrabitur, vel ut utar verbis Alhas. lib. de Crepus. N. 3.: Si sphaericum luminosum illuminet opacum minus: plus hemisphaerio illuminabit. Quod non minùs à Vitellione lib. 27. & Aristarch. Sam. lib. de Magnit. & intervall. Solis & Lunae corroboratur. Oportet igitur terminum illuminationis esse circulum, minorem tamen eo, qui in sphaerico Lunae corpore maximus describitur. Hic verò circulus illuminationis non perpetuò est ejusdem magnitudinis; sed paululùm variat, ratione Solis à Lunâ distantiae: quantò autem fuerit major, tantò minor pars illa illuminata de corpore opaco existit. Cùm itaque hic circulus, tempore Plenilunii sit omnium maximus; sequitur lege quadam certâ, partem Lunae plenae illuminatam, esse omnium minimam. Haec autem verba, propriè loquendo, aequivalent illis, quae jam proferam: Lunam nunquam minùs illustrari, quàm cùm est plena. Quod vulgus vix unquam sibi persvadebit; hac enim in opinione haeret: Lunam in Plenilunio maximè Solis fulgore perfundi. Verùm toto sic aberratur Coelo; ignorato, quòd corpus opacum sphaericum, à luminoso sphaerico majori & remotiori, minùs; à propinquiori verò, licet aequali, plus illuminetur: quod abundè satis Optici, praesertim Franciscus Aguilonius lib. V. prop. 48. Optic. demonstravit, his verbis: Sphaeroides luminosum majus è propinquo, ampliorem partem opaci irradiat, quàm è remoto. Hoc aeque corroborat Vitell. lib. 2. prop. 23. Cùm igitur Luna orbe plena, semper sit quàm maxime à Sole remota (quando nimirum terra interponitur) quàm ante vel post oppositionem, inprimis tempore conjunctionis, quo differentia ferè 120. semidiam. aestimatur; sequitur ergo, ut modò referebam, Lunam nunquam minùs, quàm, cùm est plena, illuminari: eapropter & circulus illuminationis, id temporis omnium est minimus.","prev":{"citation":"Selenographia 365","label":"CAPUT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/365"},"next":{"citation":"Selenographia 367","label":"CAPUT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/367","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/367"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}