{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 377","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 377","ref":"377","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/377","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/377.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"sertim circa paludem Maeotidem, quae infallibili argumento sunt, celsissimos innumeros Montes circa limbum occidentalem extare. Supra Lacum verò hyperboreum superiorem, vastissimus sinus in Lunam admodum extensus cernitur; hicque perpetuò in ejusmodi Lunae constitutione, quando videlicet in signis illa versatur Solstitialibus Aestivis, conspicitur: at in Hybernis nullo modo deprehenditur, cùm eo tempore pars Lunae superior, valde sit coarctata: unde etiam evenit, ut hic sinus in ipsammet peripheriam transferatur. Motum librationis disci quod attinet, facilè colligere datur, De nοru ψbrationis hucùm Luna prope initium Cancri, & limitem Austrinum exi jus phaseos. stat, quòd & interstitium inter Paludem Maeotidem & peripheriam amplissimum, & maximè sit dilatatum; è contrario interstitium inter lacum Maraeotidem atque limbum illo ipso tempore, nunquam esse possit strictius: quemadmodum non solùm haec effigies Lunae, sed & Plenilunium Brumale, Phasis 21. 24. & 30. Lunae Bisectae in primo gradu Cancri observatae confirmant. Tametsi verò illud prędictum spatium valde spectetur eo tempore tenue, nihilo tamen minùs, stagnum Miris nunquam à Lunae limbo occultatur, verùm semper manet conspicuum, quemcunque Luna etiam occupet locum Eclipticae, dummodo à Sole illustretur. Denique & hoc animadvertendum; cùm hęc phasis in Cancro accidit, seu, cùm interstitium Maeotidis est maximè amplum, quòd confinium lucis & umibrae, duos tum minimùm requirat dies, priusquam ad ora paludis Maeotidis, vel Montes circumjacentes pervenire possit, ut clarè hîc patet: contra, quando similis Lunae facies circa Capricornum contingit, in uno certè die eo usque dictus terminus lucis, ut facilè est intelligere, promovetur: interstitium enim tunc strictius est, quàm, cum in Cancro versatur. Sed in reliquis signis intermediis, quò à Capricorno magis removetur, eo plus requirit temporis confinium, ad littus Paludis Maeotidis assequendum. CApUT Bbb","prev":{"citation":"Selenographia 376-2","label":"CAPUT XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/376-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/376-2"},"next":{"citation":"Selenographia 378","label":"CAPUT XXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/378"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}