{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 401","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 401","ref":"401","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/401","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/401.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"ενει τ ἱ κεδʼ κοτῆ καΓΟμ γρι δ3 Dιαι δὲ φυτ reperitur, ex quo longa Montium series, brachiaque diversa, tam in Mare Mediterraneum, quàm Eoum excurrunt, quae in reliquis Iconismis instar albicantium radiorum, se se objiciunt; jam verò quodammodo ob diversam umbram nigriores spectantur, sicut & tota illa Insula, unà cum illo praeclaro Monte, in medio illius loci paludosi conspicuo. Mons Porphyrites, uti percepimus, jam in phasi 34. cornu superius amiserat, de quo & huc usque nihil apparet; in parte verò reliquâ hujus Montis, antrum quoddam, sive concavitas quaedam haud exigua animadvertitur, quae in reliquis omnibus Lunae faciebus minimè conspecta: hincque praesumitur, non solùm hanc unicam esse rupem; sed quòd Montium potiùs sit continua series, Vallem aliquam talem constituentium. Sed praeterea, haec Lunae cornutae facies, huic rei inprimis deservit, quòd hujus beneficio, loca permulta Montes Vallesque (quod aliàs ex nullis aliis conceditur) inde cognosci possint: illique nimirum Montes, qui infra Mare Eoum, Sinum Sirbonis & in Aegypto Lunari siti sunt: inter caeteros Mons Eos, M. Casius, M. Troicus, M. Ajax, M. Cataractes &c. Duae autem illae nigerrimae Maculae, quae in ipsâ superiori parte confinii, prope Mare hyperboreum conspiciuntur, partes sunt Maris Mediterranei, ac comprimis Sinus Apollinis. Quòd autem in hac phasi, sinus ille praedictus quasi adhaereat Mari hyperboreo, deinde & hoc Mare adeò vicinum sit limbo, sic ut interstitium inter Peripheriam & Mare modò dictum, admodum strictum appareat: hinc oritur, quòd Luna circa limitem Boreum sit adumbrata. At in phasi proximâ & antece dente, in quâ illud ipsum interstitium multò latius videbatur, Luna circa Nodum ascendentem commorabatur, ita, ut omnino amplius esse oporteat, sicuti ex motu librationis fit manifestum. Inprimis verò, circà hanc Lunae faciem, maximè notatu, animadversioneque non indignum occurrit, quòd ejus peri pheria, quae plerumque aequabili tractu aliàs apparet, hic, ad cuspidem, nempe Australem, (uti apparet) satis tuberoso ac sinuoso ambitu terminata spectetur; cujus generis phaenomeEee na perrarò certè observavimus. Sed hoc eam habet caussam, quod Luna tum temporis in maximâ latitudine Boreali extiterit; unde talis apparentia a parte limbi inferiori necessariò evenit, quemadmodum jam suprâ cap. 26. monuimus. Atque hoc verò iterum elucet, in ipsâ quoque Lunae peripheriâ, Montes Vallesque affatim extare.","prev":{"citation":"Selenographia 400","label":"CAPUT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/400"},"next":{"citation":"Selenographia 402","label":"CAPUT XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/402"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}