{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 412","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 412","ref":"412","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/412","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/412.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Quae quidem Icones quantopere tibi sint inserviturae, ut de redemto temporis spatio nihil dicam, imposterum percipies. Attende autem diligenter ne exemplaribus secundâ vice ab aliis aeri incisis, decipiaris: impossibile namque, ut secundùm hanc meam impressam, alia sculpatur aeque correcta figura, propter papyri nempe dilatationem, constrictionemque: cavendo scilicet ne loco archetyporum meorum, qui primariam à memet ipso, quoad fieri potuit aeri incisam, accuratè exhibent figuram, pseudotypi tibi supponantur. Quando verò talem ad manus habes Iconismum; Lunationemque, exempli gratiâ Lunae crescentis, observare satagis, quaere initiò ex Ephemeridibus longitudinem & latitudinem Lunae, tempore Novilunii; deinde ex centro motui respondente, radio (quem scalae longitudo mensurat) duc Lunae peripheriam, & ita unâ eademque opera habebis motum librationis qui tempore Conjunctionis est animadvertendus. Posthaec autem eundem Lunae motum, qualis est tempore quadraturae, investiga; quibus inventis, limbum quadraturae competentem, eo quem diximus modo describe: postremo fac scias, Lunae, cùm plena est longitudinem & latitudinem, & cum hujus tum illius beneficio Lunarem depinge peripheriam. Sic enim trium istorum auxilio circulorum, nullo negotio cognosces; an motus ille libratorius crescat, an decrescat; sectiones item num ascendant an descendant; ut & non minùs se dabit, an observationes diurnae librationis, inprimis circa quadraturam & Plenilunium, hisce delineatis sectionibus, interstitiisque descriptis optimè congruant? Ad quamlibet quidem sectionem, peculiari peripheriâ opus est; cùm librationis centrique motus, perpetuò varietur: atque sic, quot sectiones describuntur, tot jure ducendi essent limbi. At tum hae peripheriae admodum confunderentur. Quamobrem consvevi, tantùm tres illos suprà dictos limbos adumbrare. Nisi quod nihilominus tamen sectiones in parte superiori, vel inferiori, aut longiores, aut breviores in Lunationum figu ris, secundùm genuinam illarum effigiem, duxerimus; idque in sequentibus observationibus, est in propatulo.","prev":{"citation":"Selenographia 411","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/411","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/411"},"next":{"citation":"Selenographia 413","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/413"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}