{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 466","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 466","ref":"466","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/466","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/466.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Sed ut paulò etiam curiosiori eò magis satisfiat Lectori, ecce, cujusvis digiti phasin, in peculiare retuli schema, uti in adjuncto diagrammate FF fa videre est. Quamvis autem longè sint minora illa diagrammata, quàm ea esse aliquis optet, attamen Maculae principales, quae prae caeteris eminent, quoad fieri potuit, summa diligentiâ ibidem sunt adumbratae; ita ut non solùm, meo judicio, cujus vis digiti sectionem, sive phasin, satis probè animadvertere; sed & quod magis ipsam Lunae inclinationem, quae circa quamlibet phasin fuit advertenda, accuratè admodum dijudicare possis, praesertim verò annotatis illis se se invicem intersecantibus lineis duabus, quae nunquam non angulum inclinationis constituunt. Linea enim a b, commonstrat lineam perpendicularem, Luna in Nonagesimo, circaque Nodum Boreum constituta; altera verò Cd, lineam indicat, quovis tempore, ex puncto Lunae verticali, per centrum ejus perpendiculariter descendentem: hincque valde velociter haec variatur, at illa a b, intra dies aliquot vix parùm admodum de loco suo dimovetur: sic ut statim, primo intuitu, ex angulo isto, quem duae illae lineae constituunt, inclinationem, seu distantiam lineae perpendicularis Nonagesimi à lineâ verticali Lunae, nemo non, nescire non possit. De quibus quidem, ut te, Lector amice, priusquam observationem ipsammet oculis tuis sisterem, quasi in antecessum admonere aequum duxi. Tandem verò sub finem figurae FF fi etiam Jovis transitum à nobis observatum adjiciam; idque eo praesertim fine ut velocem Macularum Lunarium inclinationem, (cùm eâdem nocte, tam hic Jovis transcursus, quam Eclipsis Lunae acciderit) eò deprehendas meliùs: quicquid autem praeterea de istâ Jovis observatione animadversum à nobis fuit, imposterum suo loco, inprimis ubi de occultationibus stellarum, ex instituti nostri lege agemus, pluribus edisseretur. Quo etiam Eclipseos sic à nobis praefiguratae exemplo accepto, quilibet, ut arbitror, rerum Mathematicarum non planè omnino rudis, non poterit non intelligere, quâ nimirum ratione, observationes hujus generis, institui, phasesque secundùm Maculas ritè delineari, cùm semidiameter umbrae, tum ipsa EcliEclipsium quantitas rectè determinari debeant. Quod si ve Auprasin batur phases quarsunij, rò cuipiam hic noster modus, phases quascunque in unicam fidijudicamdi guram referre primariam, nimium laborem atque operam re modus.","prev":{"citation":"Selenographia 465-2","label":"CAPUT LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/465-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/465-2"},"next":{"citation":"Selenographia 467","label":"CAPUT LVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/467"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}