{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 470","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 470","ref":"470","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/470","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/470.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Quamvis verò alii nonnunquam talia annotare sunt conati: attamen plerumque conjecturâ suâ fuêre decepti: sicuti id variis exemplis, nisi temporis haberetur ratio, facilè demonstrari posset. 1. Eclipses autem stellarum vel Planetarum, ut ad rem ipsam accedamus, quae à Lunâ originem trahunt, hoc modo sunt observandae. In Iconismum, Lunationum vel Pleniluniorum, primarium, (eliges tamen ex his duobus eo tempore Lunae convenientiorem) quemadmodum docuimus circa Eclipses Lunares, describe initiò, secundùm veram Lunae longitudinem latitudinemque ejus limbum; quo facto, ingruente occultationis tempore, diligenter admodum Telescopii ope ad Lunam attende, num mox instet momentum appulsus, sive occultationis? simulque observa accuratè, cùm stella spatio unius, vel alterius digiti, sive aliquot etiam minutorum adhuc à Lunae limbo orientali abest; ad quam scilicet limbo Maculam viciniorem, primus stellae attactus, sive ingressus (id quod certè ab omnibus & singulis facilè deprehendetur) exspectandus. Deinde autem notabis, & aliam Maculam Lunae centro propinquiorem, quae, puta, lineam rectam, cum stellâ occultandâ, & illâ priore Maculâ limbo viciniore (ad quam stella primùm appellere videtur) constituit. Postmodumper has duas Maculas, beneficio alicujus regulę, duc lineam rectam; vel minimùm aliquam, ab uno latere limbi (in figurâ nempe primariâ) usque ad alterum tibi imaginare: unde illicò apparebit, quâ parte limbi oppositi, stellae exitus, sive ejus emersio, erit animadvertenda. 2. Eodem item momento, cùm Luna limbo suo, stellam simul stringit, simul occultat, tempus correctum, sive adminiculo accurati alicujus horologii, sive per altitudinem alicujus stellę fixę, investigabis; sicut quoque Maculam illam Lunarem, ad quam primus fit appulsus, sedulò annotabis; non minùs, quaenam Maculae lineam perpendicularem constituant: utpote ex quibus datis postea, Plenilunii scilicet versatilis ope, (sicuti & jam suprà circa Eclipses Lunares docuimus) tum gradus limbi verticalis, tum gradus primi appulsus innotescit. 3. Tectâ stellâ, convenit planè huic negotio, ut majoris certitudinis gratiâ quarundam altitudines stellarum aliquoties observentur.","prev":{"citation":"Selenographia 469-2","label":"469","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/469-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/469-2"},"next":{"citation":"Selenographia 471","label":"471","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/471"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}