{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 475","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 475","ref":"475","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/475","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/475.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Superest, ut ea etiam, quae circa illam insignem, atque longè exoptatissimam Jovis Eclipsin nuper animadvertere, in eandem rem si- Eelpsu Joris ab Aufore ebserrata. mul nobiscum intento amico nostro plurimùm colendo, Praeclarissimo D. Laurentio Eichstadio, nobis contigit, sic quorum maximè interest, non nescire faciamus. Utinam autem Coelum nobis tum fuisset magis propitium, ut omnia & singula, quaecunque notatu summopere fuissent digna, ex animi sententiâ, deprehendere licuisset: sed res paulò aliter, quàm volebamus, cecidit. Principio quidem, Lunâ exoriente, Coelum admodum affulgebat sudum; verùm paulò ante occultationis initium, exinsperatò undique facies Coeli ita fuit omnino tecta, ut sive Lunae, sive ullius stellae fixae, neutiquam concederetur aspectus: hincque omnem ferè spem, hoc in observationis negotio, aliquid solidi perficiendi, perdidimus. Ex improviso tamen, horam circiter nonam, cum dimidiâ, nubes prope Lunam, ex parte sunt dissipatae, ut nobis in Coelo oculos defixissimos habentibus, Luna sic satis clarè iterum appareret: at ubi interim Jupiter noster? nusquam certè conspiciendus, ut ut ille Telescopii ope, studiosè quaerebatur, planè ac si nunquam in illo amplissimo stellarum theatro extitisset. Unde sane nihil aliud, quam Jovem à Lunâ omnino tectum, absconditumque esse, conjicere fas erat. Quamobrem diligentissimè constantissimeque limbum Lunarem, praesertim occidentalem, ubi illius exitus sperabatur, contemplati sumus; ne non minimùm Jovis emersionem, cùm ejus occultationis initium, inclementia Coeli nobis denegasset, accuratè animadverteremus: id quod & feliciter hic Dantisci horâ scilicet 8. min. 39. sec. 30. nobis obtigit. Prosiliebat itaque demum exspectatus Jupiter ex umbrâ LuCirca Penae, circa Petram Sogdianam, ad Sinum inferiorem Maris Ca nαmθορds nam Jupiter spii sitam; quo ipso momento, diligenter item attendi, cum qui emusit. bus Maculis in facie Lunae maximè conspicuis, ipse Jupiter emergens, in eâdem rectâ incederet lineâ: deprehendi autem id non solùm fieri, cum Petrâ Sogdianâ, sed & Freto Pontico, Monteque Aetnâ. Ideoque per istas Maculas, in figurâ quâdam primariâ, eo fine destinatâ, lineam duximus rectam; quae illico simul initium occultationis accuratè nobis commonstrabat: quòd nimirum reverâ contigerit circa 100. limbi gradum, Per quagnam Jupiter transverit Matulas? Conjunctio Jovis & Lu. nae propemo dum fuit cen tralis. Quam pla gam versûs, tum ingressus, tum egressus Jovis. observatus suc rit: dum, circaque Montem Pentadactylum, in Mari Eoo situm: sic ut Jovis via translunaris incesserit, per praedictum M. Pentadactylum. M. Aetnam, inter M. Mysium & Olympum, per superiorem trium Montium Moschi, Fretum Ponticum, M. Caucasum, M. Tanconem, Petramque Sogdianam, juxta quam iterum exitus Jovis animadversus, ad 275. grad. scilicet limbi.","prev":{"citation":"Selenographia 474","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/474","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/474"},"next":{"citation":"Selenographia 476","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/476"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}