{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 487","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 487","ref":"487","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/487","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/487.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Iterum autem atque iterum circa hanc praxin notandum erit, quòd, nisi hujuscemodi observationes à sedulis & diligentissimis contemplatoribus, omnia etiam minima attendentibus, & perfectissimae notae Telescopio instructis peragantur, impossibile sit futurum, ut propositam, (quod & in Eclipsibus animadvertere est) attingamus metam. 14. Ex quibus quidem, quae breviter dicta sunt, cuilibet, ut judico, patebit, quomodo longitudines à diversis observatoribus, in statione diversa, explorari non nequeant? nunc pariter optandum esset, ut omnibus & singulis ubivis locorum degentibus, ex unico statim Macularum Lunae aspectu, nullo non tempore, id indagare commodum esset; sic enim certè, non solùm Astronomiae, & Geographiae, sed & inprimis rei Nauticae, maximè foret consultum; dum scilicet Nautae, oceanum illum magnum navigantes, quâcunque nocte serenâ, id ex Lunae facie, certò petere possent, quod aliàs magno labore tantùm & conjecturâ assequuntur. Quod inventi, ut nos hactenus fugit, & inimensam promittit utilitatem; sic certè meretur, ut quilibet omnem moveat lapidem, quò eo demum aliquando gaudeamus. Et quamvis non confestim primo conatu rem acu tetigerimus, nihilominus tamen, quòd studium atque operam nostram hoc in negotium, publicamque salutem conferre, pro nostrâ tenuitate, non detrectaverimus, laudem utique sanè merebimur. In magnis & voluisse sat est. Quod cùm & meo subinde obversetur animo; idcirco, in quantum ingenii mei imbecillae vires se se extendunt, huic studio subveniam. Primò autem hoc negotii minimè malè, meo judicio, sucEx unicâ starione, quocessurum spero, si priùs adhuc alia Tabula construatur, nimiris tempore atque loco, serum inclinationis disci, seu Macularum Lunae, ad singulos gra gitudinei, bedus cujuslibet signi, & ad quamcunque diei horam; ut & non neficio Macuminùs si possibile, ad semihoras, & horarum quadrantes, & ad larum, indagare. horizontem quidem Uraniburgicum; ne non scilicet tabulae illius beneficio, cognitoque vero Lunae loco, & die horâque datâ, veram istius temporis inclinationem Lunae Uraniburgicam explorare possimus.","prev":{"citation":"Selenographia 486","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/486"},"next":{"citation":"Selenographia 488","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}