{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 488","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 488","ref":"488","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Non enim te praeterire potest, mi Lector, Lunam ob motum diurnum, continuè se se aliter atque aliter, sicuti jam saepius inculcatum, inclinare; & ita quidem, ut in quolibet diverso horizonte, aliam atque aliam inclinationem, sive faciem nobis exhibeat. Hincque Luna, hac hora, in nostro horizonte, sic inclinatur, aliter verò in alio; adeò ut perpetua differentia animadvertatur. Ut autem mentem meam pleniùs explicem; scias, me per inclinationem Lunae intelligere gradum istum limbi Lunae, qui certo tempore existit verticalis: hic, inquam, gradus verticalis Lunae limbi, omni tempori respondens, ad horizontem nimirum Uraniburgicum supputetur, atque in debitum locum ejusdem Tabulae construendae referatur: quomodo verò beneficio Plenilunii versatilis, hic dictus gradus verticalis investigetur, capite 26. docuimus, quò lectorem remitto. Secundò, Tabulâ hac ita accuratè constructâ, recteque adornatâ, porrò observatio nostra sic instituetur: nocte aliquâ serenâ, horâ itidem quâcunque volueris (praestat tamen id fieri circa Lunarem exortum, vel occasum, ob velociorem scilicet inclinationis mutationem) Lunam studiosè considerabis, hoc est, attendes diligenter, ope adhaec Telescopii instrumento perpendiculari aptati, quando duae aliquae insignes Maculae, lineam omnino perpendicularem constituent, simulque eo ipso momento, altitudinem alicujus fixae investigabis, ex quâ, ut & altitudine Poli, tempus, observationis beneficio calculi Trigonometrici, accuratè colliges. Quibus quidem perspectis, quaere insuper adminiculantibus Maculis duabus animadversis in Plenilunio versatili, prout accepisti cap. 26, gradum Lunae limbi, qui id temporis fuerit verticalis. Deinde, ex Ephemeridibus, si id ex Tabulis perpetui motus, temporis scilicet redimendi gratiâ, supputare nolueris, itidem inquire verum Lunae locum, tum, quà longitudinem, tum quà latitudinem. Quo etiam cognito, accede hoc vero loco Lunae, ad Tabulam illam inclinationis, & ita parte proportionali, si opus, minimè neglectâ, quaere, quânam horâ, ille ipse inclinationis, seu verticalis limbi gradus Uraniburgi reperiatur?","prev":{"citation":"Selenographia 487","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/487"},"next":{"citation":"Selenographia 489","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/489"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}