{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 489","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/489.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"quod si, exempli gratiâ, invenias contigisse horâ duodecimâ; tu verò beneficio Macularum id accidisse horâ decimâ animadvertas; certum erit indicium, differentiam Meridiani istius loci, in quo observationem peregeris, duarum esse horarum, & quidem tot horis Meridiano Uraniburgico orientaliorem, cùm Maculae citiùs ad perpendiculum venerint, quàm Uraniburgi; quando verò id tardius accidisse deprehendes, tunc locum istum altero esse occidentaliorem, rectè omnino judicas. Quâ utique ratione, quilibet hominum, isque solus, nullis aliis observationibus adhibitis, Tubo Optico, instrumento perpendiculari armato, per Maculas Lunares, quacunque nocte serenâ (Lunâ quidem lumine sufficienti splendente) horâque quâncunque voluerit, longitudines non poterit non indagare; eâ tamen expressâ conditione, si observationes exquisitè ab observatore exercitato, Tabulamque inclinationis ad Meridianum Uraniburgicum possidente, administrentur. Videbitur quidem Lectori, talem construere Tabulam esse artis laborisque haud exigui; sed ut ut sit, nihilominus tamen optimè confici poterit, imò meretur, ut perficiatur, dummodo modus antè dictus longitudines investigandi, Mathematicis arriserit. Et quanquam amplissima evadet Tabula, ratione scilicet diversae Lunae latitudinis, retrocessionisque Nodorum; attamen diligentiâ constantiâque & hic labor ab indefessis nimirum rerum Astronomicarum Calculatoribus facilè superabitur. Quis enim nescit, aeque difficilia opera superiori tempore esse confecta, qualia sunt verè gigantea illa, utpote inter caetera annorum multorum diversae Ephemerides, Tabulae perpetuae; ut taceam, opus illud Palatinum, Canonem illum magnum Logarithmorum Flacci, & alia, quae si omnia & singula recenseri deberent, tempus certè & charta penè deficeret? quidni ergò ejusmodi quoque construeretur Tabula; praesertim si in commodum emolumentumque rei literariae, totiusque orbis vergere non nequeat. Quod si verò praeter spem nullus prodierit, qui hunc laborem aggredi audeat, tunc certè & meam opeQqq operam hac in parte, dummodo DEUS vitam sanitatemque concesserit, spontè polliceor: penitus persvasus multò levius istud fore onus, quam hoc ipsum Selenographicum, quod cum Numinę mihi sumsi.","prev":{"citation":"Selenographia 488","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/488"},"next":{"citation":"Selenographia 490","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/490"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}