{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 491","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 491","ref":"491","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/491","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/491.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Ut mea verò fert opinio, illi sunt maximè eligendi dies; qui scilicet primam apparitionem sequuntur, usque ad primam quadraturam, & iterum à quadrâ ultimâ, ad ultimam apparitionem usque se ordine excipientes. Quae quidem investigatio inclinationis cornuum, penè subtiliùs, Perspicillo, instrumento illo perpendiculari armato, explorabitur; eoque magis, si huic instrumento, semicirculum quendam, in gradus divisum adjeceris; quò lamellâ perpendiculari circumvolubili ad inclinationem cornuum directâ, perpendiculum ei appensum, gradus minutaque indigitare simul queat. Reliquum autem est, ut brevibus etiam tertium modum, πηdus, lungitulongitudines scrutandi, expediam; quem, si ita videbitur, hac viâ aggredieris. Inspice Lunam crescentem Telescopio adgandi, drregihibito, tempore quocunquem volueris, cumprimis confinium ejus luminis atque umbrae diligenter contemplare; quando scilicet hujus, vel illius insignis Montis vertex, primùm à Sole illuminatur; simul verò illud momentum temporis ex altitudine, vel si aliter fieri nequit, ex automate quodam correcto annotabis: è contrario si Luna decrescens observabitur, attendendum, quando hic vel ille Mons penitus obumbratur; quod equidem multò certius, ut judico, fieri poterit, quàm primam cuspidum Montium illuminationem certò dijudicare. Cogita enim ipse, quàm facilè error haud exiguus, atque confusio permagna, eo ipso, dum aliam planè quàm volueris, illuminatam cuspidem apprehendis, oriri possit. In phasibus verò decrescentibus tale quid minimè metuendum, dum videlicet id ipsum ante oculos versatur, cujus ultimam apparitionem attendere animus est. Accedit & hoc, quòd quotiescunque visum fuerit, hoc ultimum aggredi liceat; ad prius verò per crescentes phases exequendum, nonnunquam multam noctem impendere opus sit; quod profectò nulli non observatori, ut ut sit laborum vigiliarumque patiens, nimis foret molestum. Praeterea autem notandum, ut non minùs, ad hanc explorandi longitudines rationem, à Mathematicis certae Maculae denominentur, ad quas unicè omnes spectatores, certo constituto tempore, oculos dirigant. Conduceret itaque omnino, ut non multae, sed paucissimae, è reliquarum numero videlicet maximè eminentes, ad hoc negotium destinentur: quo ad tum obvias, nemo non alacriùs & promtiùs adjiciat oculum. Enimverò si nullae certae Maculae essent denominatae, sed promiscuè attenderentur omnes, fieri posset, ut modò hic illam, modò ille aliam apprehenderet; ex quo postmodum Astronomiae & Geographiae minimè consultum iretur.","prev":{"citation":"Selenographia 490","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/490"},"next":{"citation":"Selenographia 492","label":"GEDANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/492"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}