{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 50","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/50.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"octavianae priùs ab Autore, quàm à R.P. Antonis de Rheita, visa Grobser rata. quibus etiam aliquot menses tribui; sicut ex observationibus videre licet: ubi, non solùm vigilem armatumque oculum ad stellam lovis, & ad quatuor ejus comites direxi, sed etiam circumspexi, num plures, quàm hi quatuor ipsi adstarent, qualis tamen generis nullos potui deprehendere, nisi tantùm incognitas stellulas fixas nonnullas, quibus Iupiter erat circundatus. Die namque quarto Septemb. (qui fuit dies 29. Decemb. in observatione Reverendi Patris) ipsas quinque párvulas fixas, quas R. P. novas loviales esse censuit, etiam offendi, earumque positum tum erga lovem, tum inter se se in chartam retuli, veluti patebit ex adjuncto diagrammate D, quod praecedenti tertio capiti est insertum. In eo quoque locum lovis simul notavi ad diem quartum Septembris & 28. Augusti, qui respondent observationi R. Patris ad diem 29. Decemb. & 4. lanuarii ut ex collatione ejus Schematis cum meo apparebit: siquidem in eâ nullum aliud discrimen conspicitur, nisi quòd lupiter ipsi nonnihil altior fuerit, propter minorem ejus latitudinem Australem. Melioris autem intellectus gratiâ retinebimus locum lovis, quem R. Pater observavit, ubi lovi, die 29. Decemb. viso, duae stellulae ad dextram nempe C & h, (in priori Schemate D) adstiterunt. Stellula C non fuit nova, sed una è fixis in globo coelesti quoque consignata & Astronomis cognita, quae Bayero dicitur: sequens in primo fluxu aquę Aquarii duarum: altera verò h fuit nova, & antehac incognita exigua fixa. Ad sinistrum latus lovis steterunt tres etiam incognitae stellulae, nimirum i, k, l, Has quinque parvulas Fixas, R. Pater in numerum novarum Circumjovialium recepit. Quod ut probem, eas primùm certis distinguam circulis, & verum earum situm delineabo, ad exemplum R. Patris & PGassendi in Iudicio de hisce stellulis, qualis iconismus in figurâ 1, extat. Quando enim ex loco lovis ad diem 29. Decemb. anni Chr. 1642. circulos per omnes quinque hasce stellulas duco, easdem initiò consimili numero obtineo quinque; praeterea quòd mihi fit I (in praesenti figurâ H) remotissima in extimo circulo, quae à R. Patre literâ F signata, ut schemate Imanifeαnε. Gέψεα δείίας Γικας κεπες Denbise. &a. 1622 egservaes. Sesaeme & leilanom G Pisowileis Renemm sia. H.","prev":{"citation":"Selenographia 49","label":"JATVRNVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/49"},"next":{"citation":"Selenographia 52.1-4","label":"52.1 to 52.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/52.1"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}