{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 511-2","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 511-2","ref":"511-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/511-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/511-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/511-2.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"B. OceidanAuTT. Animadversiones super XII. Macularum Solarium periodo. POstquamigitur die 19. Octobr. sudum affulserat Coelum, duae de novo Maculae a conspectae sunt. Maculs inconstanter. quae die 20. magis sunt dilatatae; vigesimo deinde primo, in tres propagines diductae. Sic verò paulatim postea decrevére; tandemque 25. penitus sunt sublatae. 2. Die 21. rursum duae Maculae b, recens, circa centrum Solis, natae extiterunt, quae postmodum die 23. in unam debilissimam umbramque tenuissimam fuerunt redactae & tandem die 25. planè obiêre. Quales, & his similes permultae aliae Maculae, infallibile nobis subministrant argumentum, Maculas prope Solem generari, iterumque corrumpi. 3. Eo ipso die, nimirum 25. cùm Maculae a atque b nusquam apparerent, tres aliae pulcherrimae densae maximeque conspicuae C in lineâ eâdem rectâ, inque plagâ orientali, suprà Eclipticam, visae sunt; quas certè pridie minimè conspexeram. Num autem vel in Sole fuerint genitae, vel illum se se intulerint, dubium est. 4. Die 26. tres pridie conspectae C magnitudine aequales, mole distantiâque quidem creverant; contra verò intermedia multùm densitate decreverat. Omnium intensior deprehendebatur antecedens. 5. Die 27. Coelum nubibus erat obductum. 6. Die 28. intermediam C penitus deprehendimus deletam Maculae quamris sint ejuiduę autem reliquae majori adhuc intervallo separabantur. Prior dem epacitaerat densior, posterior verò admodum existebat debilis, ita ut tis, non tamen aque, din die 29. vix indicium aliquod superesset: rursum umbrae late persistunt. patentes, eo tempore cum altera C, deprehendebantur. 7. Die 30. diffusa illa pridie umbra, valde se coarctarat: minor enim, quàm Macula ipsa, videbatur. 8. Die 31. Macula C Facularum quasi satellitium post se ducens, ultimùm visa est, splendore verò & mole admodum diPolus arctiminuta. Motus hujus Maculae C ut & reliquarum a, deprehenditur curvilineus, convexus scilicet Eclipticam versùs, con- cus descendit. cavus autem ad Zenith: itemque Polus Arcticus in quadrante Aniorientali descendit. Animadversiones super XIII. Macularum Solarium periodo. le 5. 9. & 20. Novembr. quamvis Coelum admodum extiterit serenum, Sol tamen purus ab omni Maculâ fuit conspectus. 2. Nova tandem Mac. k, d. 10. in medio Solis discoorta (de quam nec vestigium d. praecedente apparuerat) prodiit, quae autem propter dier. sequentium obscuritatem, deinceps minime est observata. 3. Die 24. Novemb. iterum quinque Maculae recentes d, e, g, penè rectam constituentes lineam, prope horizontem ortivum, conspectae sunt; quarum australiores g, satis erant debiles; intermedia verò trium majorum e, omnium deprehendebatur densissima & maximè opaca.","prev":{"citation":"Selenographia 511","label":"SEPTEMERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/511"},"next":{"citation":"Selenographia 512","label":"SEPTEMERIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/512"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}