{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 523","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 523","ref":"523","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/523","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/523.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Animadversiones super XXIV Macularum Solarium periodo. 1. Dle 7. Julij, circa Solis centrum, Austrum versus, tenues aliquot Maculae f, generatae sunt: id quod certò inde constat, quòd pridie nimirum, nihil omnino in Sole, ut ut sedulò eum perlustrarem, conspectum fuerit. Quae quidem omnes Maculae quotidie paulatim creverunt, schemate id attestante. Praeterea verò nihil notatu dignum, circa hanc Macularum periodum, occurrit, nisi, quòd cursus earum, simili planè modo, ut antecedentium, fuerit inclinatus, curvatusque. 2. A Die 14. ad 21. Julii, nihil planè Macularum, Facularumque in Sole fuit animadversum. Die verò 22. Facula horizonti ortivo insidebat. 3. Die 23. & 24. praeter Faculas, atque umbras secundarias, in patente Solis hemisphaerio nihil, crede, deprehendimus. Die autem 25. unica tantùm Facula affulsit. Animadversiones super XXV. Macularum Solarium Periodo. Am verò tandem, die 26. Julij, duae Maculae g, nimirum & h oriebantur: superior minor h diminuebatur quotidie ad medium usque itineris, ubi penitus in nihilum redacta, sic ut nec indicium aliquod sui reliquum esset. Altera verò inferior g, ad medium crevit; postmodum autem sensim decrescendo, cum Faculis perquàm lucidis in Sole esse desiit. 2. Die 3. Augusti Maculam g. Faculae insignes praeibant, quod certè valde rarum est contingens. Nam hae plerumque Maculas sequuntur. Quo ipso tempore, circa ortum, nova Facula i conspecta, quae, die subsequente, in duas valde tenuissimas Maculas abiit. Cursus Maculae g, adhuc extitit curvilineus, & quidem concavus, Boream versùs: quia Polus ejus Septentrionalis in quadrante occidentali, commorabatur. 4. Tempus itinerarium Maculae g, si benè expendatur, non multùm ultra dies 12. excessit. 5. Die 5. & 6. Aug. pluviae continuae, Solis aspectum nobis negarunt. Die verò 7.","prev":{"citation":"Selenographia 522","label":"APRILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/522"},"next":{"citation":"Selenographia 524","label":"APRILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/524"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}