{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 62","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/62.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"quum Schema Rheitanum denuò accuratè perlustrarem, & stellas Vrbanoctavianas, iterum in Asterismo Aquarii Tubo meo collustrarem, eandem stellulam G unà cum caeteris adhuc in hoc signo conspicuam esse, & in rectâ ferè lineâ cum sideribus k & 1 à me observatis, & ad semigradum circiter, altiores reperiri deprehendi. Haec verò stellula non omnium minima, sed satis conspicua, quam in meo Schemate numero 1. literâ n notavi. Ex quibus apparet, hanc ipsam eandem esse stellam G in Schemate Rheitano. Proinde, quicunque haec Schemata stellarum Vrbanoctavianarum, cum meo Schemate & fixis à me observatis, diligenter contulerit, is fatebitur, scio, non tam ovum ovo esse simile, quàm hasce stellulas in diversis Schematibus expressas, ratione situs observatis à me & in peculiari schemate notatis, etiamsi eas quatuor mensibus citiùs nimirum die 28. Augusti, & 4. Septembris Anni 1642. animadverterim: Rheitanę quippe observationes in diem 29. Decembris, ejusdem anni, & diem 4. Ia. nuarii anni sequentis, incidunt. Ex quibus simili ratione colligitur, quod, si errones fuissent quos distinctis temporibus, &, ut concedam etiam hoc, in eodem situ lovis, respectu Eclipticae, observavimus, impossibile foret, rm hostras adeò inter se conformes esse, hasque stellulas in eândem formâ, situ & distantiâ, ab utroque nostrùm, visas esse. Etenim, ut omnibus Mathematicis notum est, Sol quidem periodo unius anni redit ad idem signum, & ad eundem gradum Zodiaci, quem ante annum obtinuit: verùm, spatio plurimorum annorum, non idem semper revertitur concursus, positusque reliquorum Planetarum, tam secundùm latitudinem, quàm longitudinem, respectu Solis. Quamvis enim unus & alter ad eundem fortè recurrerit locum, & intervallum à Sole: tamen terrius, quartus & reliqui, nequaquam se ad eundem referent cum Sole positum. Eodem quoque modo cum love, suisque Medicéis comparatum est.","prev":{"citation":"Selenographia 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/61"},"next":{"citation":"Selenographia 65","label":"65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/65"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}