{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 80","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/80.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Soli Peripatetici hoc dogma omnibus viribus eunt impugnatum, eò, quòd stante hoc Theoremate, Terra ex centro Mundi necessariò contra sententiam Aristotelis sit dimovenda, cujus omnia pręcepta solidissima esse censent, ita ut nefas ducant, vel latum unguem ab ipsis discedere, praesertim quum situs Solis in centro Mundi motum Terrae supponat & stabiliat, atque è contrario (ut ipsi perperam inferunt) quietem Solis in centro Mundi. Verùm ex statu Solis in centro Mundi, non statim necessariâ Mathematicorum ratione quies Solis concluditur. Etenim, licet Astronomi recentiores adstruant diurnam terrae circumvolutionem circa suum axem, & annuum motum secundùm seriem signorum per duodecim Eclipticę signa, quàm conversionem geminam; alii cum Ptolemaeo, Soli & primo Mobili tribuunt: tamen Soli non omnem denegant motum, sed asserunt, Solem in suo centro gyrari, ita ut unam conversionem circa axem 27. diebus vel circiter absolvat, hoc est intra annuum spatium ter & decies ab ortu in occasum respectu motus apparentis. Interim tamen est motus s. s. s. sicut Planetae in suis Epicyclis moventur. Hinc Sol non semper eandem retinet faciem, veluti Luna, sed quotidie eam variat: id quod ante annos non ita multos primùm fuit animadversum. Hodie cuilibet iste motus, ex variatione macularum in disco Solis, apertè potest monstrari & indubitatò oculis subjici. Hic motus quidem fit circa axem Solis, ita tamen ut ejus poli non uno in loco stabiles persistant; sed annuo spatio convertantur: diurno namque & menstruo intervallo ex plagâ occi- poli duo in Sule mobiles. dentali in orientalem magis magisque promoventur.","prev":{"citation":"Selenographia 79","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/79"},"next":{"citation":"Selenographia 81","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/81"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}