{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 87","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/87.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Lucidae autem Faculae semper se se illustriùs efferunt supra reliquam omnem lucem Solis, ita, ut hoc Facularius lumen super caeterum Solis jubar semper emicet. Atque tales Fadistinctis. culae rursus duùm sunt generum. Nonnullae reperiuntur stabiliores ac durabiliores, ita ut, cùm in ortivo Solis horizonte apparent, non diffugiant, sed permaneant, usque dum se in occiduam partem Solis recondant & evanescant; quod etiamsi perrarò fiat, tamen ejusmodi exemplum in X figurâ RR, sub literâ a invenies, à me An. 1643. men. Sept. observatum. Et licet illa de die in diem variaretur: tamen in Sole perstitit, & iterum egressa est, in occiduo limbo. Reliquae verò sunt minùs stabiles, & tantummodo circa horizonta Solis, ad biduum vel triduum permanent, post, si ulteriùs progrediuntur, in medio Sole extinguuntur, vel in Maculas abeunt. Ubi & hoc notandum, quod, quàm diu hae faculae in complexu Solis hęrent, in dies crebriùs varias subeant mutationes, quam maculae; insuper quando Faculae cum umbris miscentur, se se latius extendant, adeò ut interdum quadrantem, interdum trientem diametri Solis occupent. Ejusmodi magnae & valde dilatatae Faculae & umbrae, supra quàm fortasse cuiquam credibile est, in VII. fig. OOoccurrunt, quae sunt à me visae, d. 20. Jul. An. 1643. Quot verò milliar. Germ. hae Faculae aequaverint, quilibet ex perspectam magnitudine diametri Solaris potest dimetiri. Si namque assumitur diameter Solis 8944. mill. Ger. tum hę faculę 2981. mill. Ger. longę, & 994. mill. latę fuerunt; quę longitudo ac latitudo immanis est dictu, in comparatione cum terrâ nostram: siquidem longitudo harum Macularum multò major est longitudine Europae, Asiae & Africae, quae duntaxat ad 2700. milliar. excurrit, ita ut istae Faculae, universam istam omnium trium orbis partium magnitudinem 300. mill. excedant; earum verò latitudo complectitur spatium, quod Macula Solu quod à mari Mediterraneo, se se ad Caput bonę spei extendit.","prev":{"citation":"Selenographia 86","label":"MACMIATIIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/86"},"next":{"citation":"Selenographia 88","label":"MACMIATIIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/88"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}