{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 9","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/9.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quod porrò modum explorandae bonitatis lentium, quae ad tubos adhibentur, concernit, tria hic respicienda sunt. Nan primùm ipsa lens consideranda, quomodò excavata, elaborata & expolita sit: careat enim oportet vesiculis, arenulis, vertigine. Ejusmodi quidem vitra nusquam meliùs, quae huic rei deserviunt, quàm Venetiis parantur. 2. Nec oportet esse vitrum nigricans, fuscum, flavum, neque viride, sed admodùm nitidum, album & alieni coloris expers; attamen, quod vitrum leviter caeruleum est, valdè se commendat ad concinnanda inde dioptrica specilla, & saepè meliùs, quàm quae nimis alba sunt: nec non semper magis telioscopiis parandis idoneum est, quàm Cry stallus montana naturalis. Nam etiamsi sit valdè perspicua & fulgida; tamen majorem efficit refractionem, quàm reliqua vitra: id quod inexpertus forsan vix credit. 3. Numquid verc specillum concinnè expolitum & elaboratum sit, aegriùs qui dem ab inexercitatis, qui hoc artificium non attigerunt, digno sci potest: nihilominus tamen, ut quilibet bonitatem specillorum a vitiis internoscere queat, aliquot notas apponam, ad quas aeorum bonitas exigi poterit. I. Bona sunt specilla, cùm rectè apparent excavata, hoc est, scùm in convexis & concavis lentibus nulla parva foramina, cavernulae vel leves rasurae deprehenduntur, quae iis arenâ, quâ excavantur, imprimi queunt, sed cùm undique elaborata con spiciuntur. II. Bonitatis quoque indicium est, quando convexum specillum undique in margine aeque crassum. Si enim in ambitu est dissimilis crassitiei, argumento est, centra ab utroque latere non sibi τερικήνος respondere, quam ob causam ejusmodi specillum in tubo nullius est momenti, nec in dioptricis aliquid praestare potest. III. Inspice, tuo specillo adhibito, corpus aliquod rotundatum, vel quadratum, vel alterius figurae, & animadverte diligenter, utrum perfectam suam figuram retineat, nec ne? Etenim Quanam Lenter ad telioscopia sint eligendae. Crystaltus montana majori refractioni obnoxίa, quam ritrum, praesertim Ve netiii conslatum, & idcirco miniu etiam idoneae ad telioscopia paranda.","prev":{"citation":"Selenographia 8","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/8"},"next":{"citation":"Selenographia 10","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/10"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}