{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selenographia 90","citation":"Johannes Hevelius, Selenographia 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/90.md","author":{"name":"Johannes Hevelius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius"},"work":{"title":"Selenographia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Quamvis enim una Macula, interdum evanescat, in medio disco Solis, & alia nascatur: tamen & ea eundem retinet situm, motumque quovis tempore, nec ab eo recedit, nisi quòd declinatio ab Eclipticâ Solis nonnihil variet. Sed ut obscurus ille motus, magis fiat perspicuus, eum adhuc dilucidiùs explicare conabor. Maculę istę, dum in superficie Solis haerentes moventur, quotidie duodecimam diametri Solis partem ab ortu in occasum progrediendo emetiuntur, ut in explicatione triplicis motus jam suprà dictum. Hoc iter instituitur, vel motu recto, vel curvilineo. Recto, bis duntaxat, in anno. Atque primò quidem, sub initium Decembris, ubi Maculae situ recto Solem perambulant, isque motus rectus quatuordecim dies, vel circiter, durat. Postea iter suum magis magisque flexuosum constituunt, ita ut convexâ arcus parte ad Arctopelioten, cavâ verò ad Noto Zephyrum inclinent. Idque durat trimestri spatio, mense Decembri, lanuario & Februario. Post contingit earum aequilibrium vernale, ubi aequali distantiâ, ad Eclipticam inclinatâ, Euro & Zephyro absunt: hoc enim nullo alio fit tempore. Subsequentibus mensibus tribus, nempe Martio, Aprili & Majo, ita suum gressum attemperant, ut convexa obliquitas earum ad Corum; cava verò ad Euroaustrum vergat, pedetentim tamen minuatur & decrescat, adeò, ut primo Iunii rectâ iterum incipiant lineâ incedere. Mox obliquum suum cursum contrario modo permutant; ita, ut Iunio, Iulio & Augusto mensibus, convexitas Notapelioten versùs, & concavitas Corum versùs tendat. Exinde sequitur Aequilibrium Autumnale. Extremis tribus mensibus, iter Macularum rursus fit reflexum, & convexa pars obliquat in Notozephyrum, & cava in Arctopelioten, ita tamen, ut, sub Decembrem, iterum fiat directum. Atque haec conversio alternatioque motus continua, oritur propriè loquendo, ex motu Polorum Solis annuo; sicut etiam paulò ante monui. 13. Porrò i Morus Ma13. Porrò, quod attinet spatium diurnum Macularum, quod cularum Kalis, spreie inconficiunt in Solis superficie, de eo sciendum est, quòd, tametsi aqualis, remotus earum est sui similis, & aequalis; habeat tamen speciem νεrααμετη, & sui similu.","prev":{"citation":"Selenographia 89","label":"MACMIATIIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/89"},"next":{"citation":"Selenographia 91","label":"MACMIATIIM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/91"},"credit":{"text":"Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}