{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Complectens Miscellanea 1.1-3","citation":"Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea 1.1-3","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.1.md","author":{"name":"Johannes Matthias Gesner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner"},"work":{"title":"Complectens Miscellanea","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Vatum in numero quin mihi locum vindicem, parum abest. Nescio an legeris; sed legisti, puto, verba quaedam mea, quibus vel excusabam, vel commendabam adeo Plinianum Delphinum versibus a me celebratum, quod ille a Caninio suo contenderat Epist. VIIII, 33. Illam igitur epistolam cum ante hosce tres annos cum reliquis Plinii epistolis et gratiarum actione, studio qualicumque meo illustratis ederem, et meam illam paraphrasin adderem, ista adscribebam: est autem illud carmen, cuius aliquot similia olim nobis nata sunt. Et erunt forte amici quidam, quibus hunc libellum donabimus, ita blandi, uti rogent ea colligi, quibus deinde obtemperatum, in praefatione gloriari modeste possimus. Satisne me probavi poetam? an melius quam ipso carmine? Ita est. Multo malumus rogari, qui poetae nobis videmur, de edendis carminibus, quam illi, qui nos rogant, legere. Sed de poeta viderint alii. Vates certe fuisse videri possum. Ab eo enim tempore cum alia quaedam blande mihi de illis versiculis dicta sunt, tum vir doctus ROENICKIUS humanissimi sui consilii, de colligendis recentiorum hominum carminibus Latinis, me quoque partem esse voluit. Tu vero, praestantissime UHLI, quod apprime ut puellis, sic poetis gratum esse memorant, velut vim quamdam mihi adhibuisti, ac prius virum honestissimum repperisti, qui sumptus faceret, prius consilium publicandi versiculos nostros in Hamburgensibus actis denuntiavisti, quam mecum ageres, atque de tuo mihi illo humanissimo consilio privatim significares. Nempe morem illum tuum tenuisti hac etiam in re, alienae famae uti studeas, alienis lucubrationibus lucem publicam ut procures, dignus hoc etiam nomine, cuius surgenti famae faveant boni viri, eamque, si qua possint, adiuvent. Scias enim, ait Plinius meus, ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat. Sed ut tu nihil reliqui fecisti, quo versiculos meos, vagos adhuc, in corpusculum retraheres, et ita vindicares ab interitu: ita mea neglegentia factum est, ut consilium illud tuum exitum, quem volebas, habere non potuerit. Carmina enim quaedam mea inter chartas meas non amplius invenio: quo maius est beneficium tuum in reliqua, quae idem forte fatum non ita multo post subitura fuerant, absque tua humanitate si fuisset. Sed ut non magna est iactura in his, quae sic perierunt, quorum non minor forte numerus est, quam eorum, quae tibi lucem iam debent: ita in his ipsis esse fateor, quae ob levitatem suam vix digna ipse iudicem beneficio tuo, verbi gratia absurda de Venere fabula pag.","prev":null,"next":{"citation":"Complectens Miscellanea 1.4-6","label":"1.4 to 1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-matthias-gesner/complectens-miscellanea/1.4"},"credit":{"text":"Johannes Matthias Gesner, Complectens Miscellanea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/gesner1.xml","quality":"ocr"}}