{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tabulae resolutae astronomicae 116","citation":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/116.md","author":{"name":"Johannes Schöner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner"},"work":{"title":"Tabulae resolutae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"VIGESIMVM TERTIVM PROBLEMA. Horam praeterea memoratae coniunctionis operae praecium est agnoscere. Per distantiam igitur vtriusuis stellarum à Meridiano, ac ascensionem eius rectam, ascensionem quoque rectam medij coeli cognosces: Ex qua demum & ascensione Solis recta, decimonono problemate dirigente, horas à meridie, vsque ad instans dictae coniunctionis exactas doctè computabis. Eleuationem poli autem borealis supra circulum positionis, in qua stellas ipsas coniungi oportebit, directè supra distantias stellarum a Meridiano in fronte tabulae offendes. Quod si vnus quidem excessus distantiarum à Meridiano minor fuerit intervallo aequinoctiali supra dicto, alter autem maior eo, atque idcirco coniunctio stellarum possibilis, vti paulo ante recitauimus, voluerisque scire eleuationem poli borealis supra circulum positionis, in quo coniungentur: subtrahe minorem excessum distantiarum, à maiore excessu distantiarum à meridie, & residuum voca numerum primum. Deinde excessum distantiarum repertarum sub minore eleuatione poli, confer ad saepe dictum interuallum aequinoctiale, differentiamque eorum pro numero secundo statue: tertius autem numerus in hoc negotio semper erit sexagenarius minutorumDuc itaque secundum in tertium & productum partire per primum, notata diligenter denominatione, quemadmodum in alijs similibus operationibus fieri solet: exibit enim numerus minutorum, ad eleuationem poli minorem addendorum. Hoc pacto eleuationem poli supra circulum positionis stellas ipsas coniungentem rationabiliter computabis. Distantiam autem vtriusuis stellarum à Meridiano pro instanti talis coniunctionis hac lege scrutaberis: Vide quantum duabus distantijs proximis alterius duarum stellarum interest, distantijs inquam, quas ante hoc contractauimus: acceptamque partem proportionalem de differentia earum, secundum proportionem minutorum eleuationis poli nuperrimè inuentorum ad 60, adijcias primae distantiae à Meridiano, si minorem secunda offenderis, aut ab ea minue, si maiorem. Quicquid enim congregabitur vel relinquetur, prout res ipsa postulat, distantiam stellae a Meridiano pro instanti coniunctionis patefaciet. Voco autem primam distantiam à Meridiano eam, quae sese lectori prius offert, à latere sinistro tabulae dextram versus eunti, quae videlicet eleuationem poli minorem supra se habet. Exempli gratia, habeat stella quaedam 2. gradus Virginis, cum latitudine meridionali 3. grad. alia autem in fine quarti gradus Virginis reperiatur, cum latitudine septentrionali vnius gradus: Sol vero 7. gradum Cancri obtineat. Volo explorare an dictae stellae possint coniungi infra diem naturalem, in regione habente latitudinem 48. graduum: & si coniungentur, qua hora id futurum sit. Priras","prev":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 115","label":"VIGESIMVM SECVNDVM PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/115"},"next":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 117","label":"VMGEBINVM TERTIVM FROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/117"},"credit":{"text":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae","quality":"ocr"}}