{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tabulae resolutae astronomicae 87","citation":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/87.md","author":{"name":"Johannes Schöner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner"},"work":{"title":"Tabulae resolutae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"autem si infra eam reperta fuerit. Quòd si longitudo planetae, vel latitudo eius, aut vtraque, non fuerit expressa in Duplex lateribus tabulae, agendum est duplici introitu, vt assolet, hoc pacto: cum miIntrabis primo cum longitudine & latitudine proximè minoribus, & angunutis adlum communem extra notabis: eum denique angulum communem conferas ad nuiunctis. merum immediate sequentem, inferiorem videlicet, si longitudo planetae in latere sinistro tabulae accepta fuerit, aut superiorem si in latero dextro: & de differentia horum numerorum accipies partem proportionalem, secundum proportionem minutorum, iuxta gradus integros longitudinis existentium ad 60 minuta addendam quidem angulo communi, si numerus sequens ipso angulo communi maior fuerit, minuendam autem si minor, quam partem proportionalem seruabis seorsum, cum nota additionis vel minutionis, vti res ipsa postulat. Deinde pariformiter conferes angulum communem memoratum ad numetum ei collateralem, versus sinistram quidem, si latitudo septentrionalis fuerit, versus dextram autem, si meridiana, & de differentia anguli communis numerique collateralis accipies partem proportionalem, secundum proportionem minutorum latitudinis ad 60. addendam item vt prius, si numerus collateralis angulo communi maior fuerit, minuendam verò, si minor Has itaque duas partes proportionales coniunges, si vel ambae suerint addendae, Quid cum vel ambae minuendae, congeriemque earum angulo communi adijcies, si addendae partibus fuerint, aut ab eo demes si minuendae extiterint, collectus enim numerus aut reliproportioctus declinationem quaesitam manifestabit. nalibus sit Si verò altera quidem memoratarum partium proportionalium addenda fuerit, agendum. altera autem minuenda, fuerintque ipsae aequales, angulus communis intactus pro declinatione planetae habebitur. Si autem inaequales extiterint, differentia earum addetur angulo communi, si maior pars proportionalis addenda erat, aut minuetur ex eo, si maior minuenda fuerat, & quod colligetur hoc pacto vel relinquetur, declinationem planetae computabit: septentrionalem quidem, vt prius, si supra scalam rubram steterit angulus communis, meridianam autem si infra. Contingit autem nonnunquam scalam rubram intercipere angulum commu De scala nem rubra. d byGoogle itize nem & numerum immediate sequentem, tunc itaque angulus communis iungendus est numero immediate sequenti, & cum aggregato agendum est pro parte proportionali elicienda, vt iam pridem cum differentia anguli communis numerique sequentis.","prev":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 86","label":"PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/86"},"next":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 88","label":"PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/88"},"credit":{"text":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae","quality":"ocr"}}