{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Tabulae resolutae astronomicae 89","citation":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/89.md","author":{"name":"Johannes Schöner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner"},"work":{"title":"Tabulae resolutae astronomicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Intrabis igitur tabulam declinationis generalem cum longitudine stellae, accipiendo videlicet gradum longitudinis in latere tabulae sinistro, si nomen signi in fronte tabulae repertum fuerit, in latere autem dextro, si in calce tabulae nomen signi offenderis, & numerum ex directo eius gradus occurrentem (qui inscribitur arcus) seorsum notabis cum denominatione sua, septentrionali videlicet, si signum longitudinis stellae fuerit septentrionale, meridiana autem si meridianum: Est autem arcus huiusmodi portio circuli latitudinis, per stellam incedentis, inter Aequatorem & iter solare comprehensus: Notabis etiam numerum multiplicandum gradui stellae obiectum. Deinde latitudinem stellae iunges arcui seruato, si eandem cum ipso arcu denominationem habuerit, eritque aggregatum eiusdem denominationis cum ambobus: aut alterum ex altero deme, latitudinem scilicet ex arcu memorato, aut arcum ipsum ex latitudine, si diuersarum fuerint denominationum, residuum autem eam sortietur denominationem, quam habebat id à quo facta est subtractio. Tale itaque aggregatum vel residuum si quod fuerit, erit arcus circuli latitudinis stellae, inter Aequatorem & verum locum stellae contentus. Nam si nullum esset huiusmodi residuum, quòd accidit, dum latitudo stellae, & arcus circuli latitudinis inter Aequatorem & eclipticam aequales quidem, sed diuersarum existunt denomina tionum, nullam prorsus ab Aequatore declinationem stella ipsa pateretur. Per sinum igitur rectum arcus iam nunc memorati, multiplicabis numerum mulQuindo tiplicandum superius seruatum, & producto quinque primas figuras versus dextram stella nulreijcies, vnitate relictis adiuncta, si reiectae figurae plus 50000. denotauerint Hoc lam habeenim pacto sinum rectum declinationis stellae cognosces, cuius arcum tabula sinus at decliexemplo suscitabit, qui quidem arcus erit declinatio stellae quaesita, eandemque sortienationem tur denominationem, quam habebat supra dictum aggregatum vel residuum. Quòd autem paulo remissus praecepisse videamur, si quando iuxta gradus loci stellae minuta quaepiam iacuerint, prohibentia introitum tabulae ad integros gradus factae, hoc vnum generaliter iubemus.","prev":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 88","label":"PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/88"},"next":{"citation":"Tabulae resolutae astronomicae 90","label":"PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-schoner/tabulae-resolutae-astronomicae/90"},"credit":{"text":"Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tabulae_resolutae_astronomicae","quality":"ocr"}}